De inspiratione sacrae scripturae
p. 414
Ex altera parte theologi docent dicta libri inspirati, quia et quatenus a Deo affirmantur , credi posse fide divina. Nihil autem credi potest fide divina, quod non est divinitus revelatum. Ergo omnia, quae a Scripturae auctore affirmantur, sunt divinitus revelata. Quare Bellarminus e. g. ait: „Scriptura est verbum Dei immediate revelatum.“ Ob hoc ipsum Scriptura est regula fidei, ut ait Suarez: „Nam si est verbum Dei scriptum, necesse est, ut sit regula veritatis, quia nulla est certior regula quam Dei auctoritas, quae in verbo eius continetur et per illud applicatur.“ Ergo duo statuuntur: a) Inspiratio non est revelatio; b) omnia inspirata sunt revelata. Quomodo haec duo inter se conciliantur?
410. Distinguenda est revelatio late dicta et revelatio stricte dicta; porro revelatio ipsis hagiographis facta et revelatio nobis a Deo per hagiographos facta. Agitur proxime de influxu Dei in intellectum hagiographi. Itaque quando Deus mentem suam homini manifestat, intellectui eius novas species imprimens et simul lumen infundens ad his speciebus recte utendum, seu ad formanda recta iudicia, habetur revelatio stricte dicta; quando vero solum lumen communicat ad speciebus iam praehabitis determinato modo utendum, est revelatio late dicta. Revelatio fit publica, si Deus movet hominem, ut nomine et auctoritate Dei aliis proponat doctrinam, sive novis speciebus a Deo acceptam, sive solo lumine supernaturali illustratam. Utroque modo Deus loquitur ad homines iisque exhibet motivum et imponit obligationem fidei divinae . Haec est doctrina S. Thomae, qui, ut supra vidimus, in prophetica revelatione distinguit supernaturalem acceptionem rerum per species et supernaturale lumen ad recte utendum speciebus. Iamvero certum est hagiographos non omnium rerum, de quibus scripserunt, notitiam accepisse per super-
Dico: „Quatenus a Deo affirmantur“, quia potest esse dubium, quid proprie a Deo affirmetur in aliquo textu inspirato. De qua re postea plura.
Supra n. 289. Supra n. 291.
Revelatio stricte dicta et revelatio late dicta in hoc univoce conveniunt, quod utraque est charismatica illustratio intellectus et (si agitur de revelatione publica) motio voluntatis ad loquendum (ore vel scripto) Dei nomine, et consequenter auctoritatem confert, cui respondet fides theologica. Sed revelatio stricte dicta, quae adiunctam habet „visionem“ propheticam, est altior gradus revelationis, seu, ut veteres loquuntur, altior gradus prophetiae. Quia vero hoc respectu fidei nullam infert differentiam, ecclesia loquens de revelatione, ut est motivum fidei, non solet distinguere inter revelationem stricte dictam et late dictam (cf. Vaticanum sess. 3, c. 3); theologi autem, quando naturam prophetiae vel revelationis explicant, hoc discrimen efferre solent. Quidquid Deus revelat, fuit antea velatum, quatenus non divina auctoritate cognitum, etsi forte ex principiis naturalibus notum. Hac ratione id, quod revelatio ex etymologia significat, perfectius invenitur in re antea prorsus ignota quam in re antea aliquatenus tantum ignota. Ceterum in diuidicando sensu vocabulorum potius considerandus est usus quam nuda etymologia.
Supra n. 172.