De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 28

singulas litteras et singula signa. Ex qua opinione pervenerunt ad miras illas explicandi rationes, quae vocantur gematria (i. e. acceptio litterarum alicuius vocabuli sacri pro numeris ad instituendas varias computationes), notaricon (i. e. acceptio singularum litterarum pro integris vocabulis), themura (i. e. litterarum permutatio). Quae artes cabbalisticae, cum soleant explicari et exemplis illustrari in Introductione in Sacram Scripturam , hic solum commemorandae sunt, quatenus ostendunt, quam firmiter Iudaeis persuasum sit nihil esse in Sacris Litteris, quod non per inspirationem a Deo descenderit ideoque altissimam doctrinam contineat.

Saeculo vero duodecimo post Chr. vir exstitit, qui, cum iudaica fide philosophiam coniungens, non apud suos tantum, sed etiam apud theologos scholasticos magnum nomen habuit, Rabbi Moyses ben Maimon, vulgo Maimonides dictus (1135—1204). Scripsit inter alia opus, cui titulus More Nebuchim, i. e. dux errantium vel dux perplexorum, quia in eo studet explicare terminos et textus Sacrae Scripturae, qui difficultates creare solent . Per Arabes imbutus erat philosophia peripatetica, sed arabice intellecta, et secundum huius philosophiae placita explicare studebat dogmata iudaica.

Inspirationem subsumit sub conceptu prophetiae, lato sensu intellectae, quatenus est interna illustratio et motio divinitus immissa, qua homines res divinas singulari modo perspiciunt et apti funt ad alios docendos.

24. Quis fiat propheta. Sunt, inquit, de prophetia tres sententiae. Vulgus enim et quidam ex doctoribus nostris censent quemlibet hominem, dummodo moraliter bonus sit, a Deo pro arbitrio suo eligi ad munus propheticum. Philosophi contra putant prophetiam ex indole naturaliter ad eam apta et diligenti studio et industria exculta necessario oriri. Tertia et vera sententia cum secunda convenit in postulanda idoneitate et dispositione ex parte hominis, sed negat, si haec adsint, necessario sequi prophetiam, cum hoc pendeat a beneplacito divino. Quare Baruch, etiam praestitis omnibus praerequisitis, non potuit prophetare, quia Deus noluit (Ir 45) . Itaque ad prophetiam necessaria sunt cum naturalis dispositio, ingenium, boni mores, studium, libertas a rebus perturbantibus, tum specialis influxus Dei.

Cornely, Introd. I 622 sqq. Bonfrerius distinguit triplicem cabbalam: probam, minus probam, improbam seu vanam (Praeloquia in S. Script. c. 21). Alia, si placet, vide apud Winter-Wünsche, Die jüdische Literatur seit Abschluss des Kanons, Trier 1896, 219 sqq.

Textum arabicum (sed characteribus hebraicis) edidit et in linguam gallicam vertit S. Munk. De prophetia agitur in P. II, c. 32 sqq., in versione II 259 sqq. Unde sufficiet paginas huius tomi (Paris 1861) indicare. Latinam versionem paravit Ioan. Buxtorf fil., Basileae 1629.

Cap. 32; Munk 259 sqq.