De inspiratione sacrae scripturae
p. 415
naturalem repraesentationem. Saepe enim indicant alios fontes, ex quibus hauserunt. In libris Regum fontes dicuntur fuisse annales regnorum Iuda et Israel . In libris Paralipomenon sedecim nomina documentorum occurrunt . Auctor secundi libri Machabaeorum hausit ex Iasone . Lucas ait se omnia diligenter assecutum esse ab iis, „qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis“ . Ergo hi omnes pro suis scriptis non provocant ad revelationem propheticam, quam ipsi acceperint, sed ad fontes externos. Provocassent autem ad divinam revelationem, si eam accepissent, ut ostendunt exempla prophetarum, Ioannis in Apocalypsi, Pauli defendentis apostolicam suam missionem . Quare S. Thomas hoc discrimen statuit inter prophetas stricte dictos et hagiographos, quod prophetae annuntiabant ea, quae ex revelatione ipsis facta acceperant. „Unde ex persona Domini loquebantur, dicentes ad populum: ‚Haec dicit Dominus‘, quod non faciebant illi, qui hagiographa [pressiore sensu, ut distinguuntur a prophetiis stricte dictis] conscripserunt, quorum plures loquebantur frequentius de his, quae humana ratione cognosci possunt, non quasi ex persona Dei, sed ex persona propria, cum adiutorio tamen divini luminis.“
Etiam tum cum agebatur de conscribendis iis, quae ex sola supernaturali revelatione disci poterant, non necessario hagiographi ipsi hanc revelationem accipiebant, sed poterant scribere revelata, quae iam antea praedicata erant, ut ostendit exemplum Lucae. Immo ipsi quoque prophetae non necessario inter actum scribendi revelationes accipiebant, sed saepe scribebant, quae ipsis antea revelata erant, quemadmodum videmus in Ieremia et Ioanne evangelista. Multi revelationes acceperunt, qui nihil scripserunt, ut plurimi apostoli. Multi scripserunt, qui ipsi nullam immediatam revelationem acceperunt, ut plurimi historiographi sacri. Num umquam quis inter ipsum actum scribendi revelationes acceperit, ignotum est . Ergo manifeste constat revelationem stricte dictam non esse de formali conceptu inspirationis. Est tamen revelatio supernaturalis obiectum praecipuum et per se intentum inspirationis, quia ad notitiam revelationis conservandam et propagandam libri inspirati sunt.
411. His suppositis perspicitur, quo sensu recte dici possint omnia inspirata esse revelata, et sacri scriptores prophetae. Est enim Scriptura verbum Dei loquentis ad homines per hagiographos et eorum scripta . Is autem, per quem Deus immediate loquitur ad homines,
E. g. 3 Rg 14, 19 29. 1 Par 29, 29. 2 Par 9, 29 etc.
2 Mach 2, 24. Lc 1, 2 3. Gal 1, 11 12.
Supra n. 178. Ir 36, 1 2. Cf. supra n. 380 sq.
Neque prophetae neque S. Ioannes in Apocalypsi dicunt se inter scribendum accepisse revelationes, sed in visionibus se accepisse mandatum postea scribendi: cf. supra n. 172 nota. Supra n. 395 sq.