De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 416

est propheta, et verbum eius, sive orale sive scriptum, est pro iis. ad quos dirigitur, revelatio, cui ex parte hominum respondet fides divina . Per sacros scriptores Deus immediate loquitur, quia ipsi

Contra hanc doctrinam insurgit Bonaccorsi, qui duo statuit: a) non omne dictum Scripturae esse dictum Dei; b) non omne dictum Dei esse immediatum obiectum fidei divinae (Questioni Bibliche, Bologna 1904, 214 sqq). Ad quae iuvat haec notare:

Ad a) Probavimus a SS. Patribus et a theologis medii aevi unanimiter Scripturam praedicatam esse verbum Dei, non ratione materiae tantum, sed etiam ratione originis divinae. Atqui in hac re non potuerunt unanimiter errare et hunc errorem fidelibus ut indubiam veritatem proponere. Respondet Bonaccorsi SS. Patres fuisse victimas theoriae iudaico-alexandrinae et talmudicae et imaginatos esse Scripturam sensu materiali a Deo de verbo ad verbum dictatam; nunc autem modificato conceptu inspirationis etiam modificandum esse sensum formulae, qua Scriptura dicitur verbum Dei scriptum (l. c. p. 253). At imprimis verum non est SS. Patres (et theologos scholasticos) intellexisse inspirationem sensu mechanico vel etiam mantico Iudaeorum alexandrinorum. Id vidimus in parte historica. Praeterea fas non est in re dogmatica omnibus Patribus et theologis adscribere errorem unanimem et constantem.

Quod theologos attinet, negat Bonaccorsi eorum doctrinam fuisse unanimem, cum post saeculum XVI quidam theologi aliter docuerint. At horum dissensus non infirmat consensum usque ad saeculum XVI vigentem. Ceterum, quinam sunt theologi dissentientes? Sunt, inquit, Lessius, Bonfrerius, Gonetus, Frassen, Richardus Simon, Du Pin, Chrismann, Calmet, Jahn, Haneberg, Janssens, Drey, Aberle, Kuhn. At iterum quaedam hic notanda sunt. Opera Richardi Simon, Ludovici Ellies Du Pin, Philippi Chrismann propter laxiorem doctrinam in Indicem librorum prohibitorum relata sunt. Haneberg opinionem suam retractavit. Lessius ipse duas priores propositiones suas ita explicavit, ut cum communi doctrina conveniant, tertiam ita, ut ad nostros libros sacros non applicetur. Sed haec et alia iam antea exposita sunt (n. 283 sq 315 sq 405 sqq). Gonetus in tractu de fide (disp. 2, a. 1, n. 1) docet Scripturam tum quoad sensum tum quoad verba esse a Spiritu Sancto dictatam; dein (n. 2) addit: „Aliqui tamen existimant non omnia et singula Scripturae verba dictari specialiter a Spiritu Sancto“ (hic est ille marginalis numerus, ad quem provocat Bonaccorsi). Numero vero 16 suam sententiam sic proponit: „Scriptura canonica est infallibilis regula fidei: cum enim sit inspirata et dictata a Spiritu Sancto, necessario vera est in omni sensu, quem Spiritus Sanctus intenderit.“ Facile vides, ad quid reducatur tota ista obiectio contra unanimem Patrum et theologorum consensum. Verum est paucos quosdam censuisse ad constituendum librum sacrum sufficere assistentiam Dei avertentis errorom; sed etiam verum est hanc esse sententiam singularem, quae numquam fuerit probabilis et post Conc. Vatic. repeti non debeat.

Ad b) Bonaccorsi hic respicit doctrinam plurium Thomistarum, secundum quos habitus fidei infusus non extenditur nisi ad ea, quae Deus ecclesiae in salutem hominum revelavit. At imprimis haec quaestio non respicit revelationem publicam, sed revelationes privatas. Deinde haec est quaestio pure speculativa, quae non est confundenda cum altera quaestione magis practica, num umquam Deo loquenti assensum denegare vel eius dicta in dubium vocare liceat. Id nullus ex illis Thomistis, ad quos Bonaccorsi provocat, umquam dicere ausus est. Ita e. g. Bañez ait: „In proposito ille erit haereticus, qui, putans Deum aliquid revelare, negat esse verum, eo quod ex consequenti ait Deum mentiri, quod est contra fidem catholicam“ (In 2, 2, q. 1, a. 1, dub. 3 ad 2). Gonetus: „Si Deus, etiam ut auctor supernaturalis, revelaret alicui aliquid temporale sub ratione temporali, quod proinde ad communem ecclesiae instructionem et utilitatem non pertineret neque in Deum referretur, talis