De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 417

sunt solum instrumenta, per quae Deus loquitur, non sunt causae principales locutionis. Omnis revelatio supernaturalis est immediata, prout opponitur revelationi Dei naturali. Nam in revelatione naturali Deus producit et gubernat creaturas, quibus homo uti possit ut mediis ad Deum secundum earum analogiam cognoscendum, seu Deus se exhibet ut obiectum mediate cognoscibile. In revelatione vero supernaturali Deus mentem suam manifestat eo modo, quo persona cum persona communicat cogitationes suas, seu locutione proprie dicta. Haec personalis et subiectiva manifestatio ex genere suo est magis immediata quam manifestatio pure obiectiva causae per effectum. Eatenus igitur Deus nobis in Scriptura immediate loquitur, quia Scriptura est verbum Dei formale et proprie dictum. Sunt quidem intermedii inter nos et Deum scriptores sacri; at sunt intermedii non ut obiecta, ex quibus Deum cognoscimus, sed sensu subiectivo ut os Dei, per quod Deus ad nos loquitur . Hac igitur ratione, quia verba Scripturae sunt immediatae locutiones Dei ad nos, omnia inspirata sunt nobis revelata, quamquam inspiratio, ut existit in mente sacri scriptoris, non est per se et formaliter revelatio sensu stricto manifestationis rerum, ex repraesentatione supernaturali ab hagiographo cognitarum. Itaque cum notitia rerum biblicarum ab hagiographis partim

revelatio non spectaret ad fidem infusam supernaturalem et theologicam, sed ad donum prophetiae vel ad aliud lumen supernaturale, per modum transeuntis communicatum (De fide disp. 1, a. 3, n. 69). Atqui ratione quaestionis biblicae hoc perinde est, utrum assentiamur Deo loquenti per habitum infusum an cum sola gratia actuali, dummodo constet Deo loquenti numquam licere assensum denegare. Hoc autem omnes Thomistae docent. Unde patet secundum eorum doctrinam omne dictum Dei esse obiectum immediatum assensus supernaturalis, etsi non sit obiectum immediatum habitus fidei.

Potius insistendum est distinctioni inter ea, quae sunt per se revelata, et ea, quae sunt per accidens revelata. Nam de iis, quae sunt per accidens revelata, nemo debet ex praecepto Dei directe actum fidei elicere, sed indirecte tantum, quatenus credere debet omnia, quae Deus quomodocumque revelat, esse vera. Hoc, nihil aliud, docet S. Thomas in 1 Cor. 11, lect. 4 (ad quem locum Bonaccorsi provocat), ubi quaerit, quomodo fiat aliquis haereticus: „Pertinet aliquid ad disciplinam fidei [i. e. ad praeceptum fidei] dupliciter: Uno modo directe, sicut articuli fidei, qui per se credendi proponuntur... Quaedam vero indirecte pertinent ad fidei disciplinam, in quantum scilicet ipsa non proponuntur ut propter se credenda, sed ex negatione eorum sequitur aliquid contrarium fidei, sicut si negetur Isaac fuisse filius Abrahae, sequitur aliquid contrarium fidei, scilicet Sacram Scripturam continere aliquid falsi.“ Ergo secundum S. Thomam non licet dicere in Scriptura aliquid falsi affirmari; sed ex altera parte non est praeceptum directe eliciendi actus fidei de iis, quae per accidens tantum revelata sunt. Haec est communis theologorum doctrina.

Manet igitur verum omnia, quae in Scriptura ab hagiographis ut vera affirmantur, esse dicta Dei, et omnia dicta Dei esse obiecta assensus supernaturalis, quatenus non licet ea negare vel in dubium revocare.

Cf. supra n. 378. Hoc non eodem modo valet de iis, qui nunc vi muneris ordinarii verbum Dei annuntiant, quia hi non ex influxu charismatico loquuntur, sed ordinario modo tradunt, quae ordinaria via acceperunt. Ergo non aeque immediate Deus per eos loquitur.