De inspiratione sacrae scripturae
p. 418
accepta sit supernaturali revelatione stricte dicta, partim via naturali, manifestum est rerum scribendarum notitiam esse aliquid, quod inspirationem secundum prioritatem rationis saltem praecedat, non vero intrinsecus constituat, cum non obstantibus notitiis vario modo acquisitis omnes libri sacri aequaliter sint inspirati. Nam si supernaturalis acceptio constitueret inspirationem, inspirati non fuissent hagiographi scribentes ea, quae naturaliter noverant. Atqui secundum doctrinam ecclesiae tota Scriptura cum omnibus suis partibus est divinitus inspirata. Ergo praecedens rerum acceptio supernaturalis non est ad inspirationem necessaria. Immo nulla rerum notitia est de internis constitutivis inspirationis, quia nosse res non est inspirari ad eas scribendas, sed notitia rerum (ratione prius) supposita inspiratio subsequitur.
412. Ergo nihil impedit, quominus homo inspiretur ad scribenda ea, quae independenter ab omni extraordinario influxu divino iam noverat, vel etiam ea, quae aliis hominibus nota et fortasse ab iis iam scripta erant opera pure humana. Nam si talia conferre poterant ad finem, quem Deus per Scripturam prosequebatur, nulla ratio erat, cur Deus easdem res non posset suo nomine scribendas et ecclesiae ut verbum divinum tradendas eligere. Veritas antea solummodo more humano cognita et proposita, evehitur ad altiorem ordinem et fit obiectum fidei divinae, eo quod Deus eam enuntiat et hominibus proponit . Neque igitur haec res est comparanda cum actione alicuius hominis, qui sententias et locutiones ex libro alterius transcriberet et dein se ut auctorem libri gereret, quamvis nihil nisi furtum litterarium commisset. Hic enim homo totam suam scientiam et fortasse etiam dictionem ex alterius libro hausisset eiusque bona intellectualia illicite in sua convertisset. Dei vero scientia aeternitate, causalitate, certitudine, auctoritate omnem scientiam humanam superat. Ergo non ex ulla indigentia vel deficientia repetit ea, quae homines antea iam dixerant. Haec omnia posset, si vellet, nova specierum infusione vel alio modo prophetico revelare. Sed quia ei placuit hominibus uti tamquam instrumentis ad Scripturam conficiendam, voluit, ut de suis conferrent, quae convenienter poterant, assistendo iis et dirigendo eos, ut in praeviis suis inquisitionibus vera illa sine admixtione erroris acquirerent, quae scribenda erant. Hinc factum est, ut sacri scriptores multa ab aliis iam dicta vel scripta repeterent. Nihil tamen in Scriptura exstat, quod, etsi opera pure humana scriptum esset, plagii, ut aiunt, nomen mereretur.
Quoad veritates supernaturales scribendas revelatio ante inspirationem praerequiritur; quoad inspirationem vero ipsam subsequens reve-
Num et quomodo idem possit esse obiectum scientiae et fidei, hic non est inquirendum (cf. Chr. Pesch, Praelect. dogm. VIII, n. 402 sqq).