De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 419

latio necessaria est. Cum enim Scriptura ex intentione Dei ecclesiae ut obiectum fidei proponenda sit, divinitus reveletur necesse est Scripturam esse inspiratam. Nam nisi Deus revelasset inspirationem, inspiratio, utpote factum supernaturale, non posset innotescere, a fortiori non posset esse dogma credendum. Ergo Deus revelavit integram Scripturam cum omnibus suis partibus esse inspiratam. Haec autem revelatio, quae, ut vidimus , partim in Scriptura, partim in traditione continetur, factum inspirationis praesupponit, non constituit. Nihilominus ipsa quoque efficit, ut inspirata recte dicantur revelata. Ergo ratum fixumque manet revelationem stricte dictam non pertinere ad interna constitutiva inspirationis; si vero revelatio late sumatur, ut est quaevis locutio Dei ad homines, inspirationem esse unum ex multis modis revelationis divinae .

Supra n. 377 sqq.

A duplici errore cavendum est in hac quaestione de mutua relatione inter inspirationem et revelationem:

a) Quidam putant hagiographos de rebus naturalibus, quas suis viribus relicti fortasse non certo noverant, non potuisse infallibiliter scribere nisi revelatione accepta. Hoc non est verum. Nam Deus potest sine revelatione homines ita dirigere et movere in loquendo vel scribendo, ut vi huius influxus eorum verba sint infallibilia, quamquam naturales rationes, quibus nitebantur in admittendis rebus, non sufficiebant ad creandam certitudinem. Ita e. g. potest fortasse Deus videre vulgi opinionem de auctore alicuius libri esse veram, etsi homines non habeant firma argumenta ad eam probandam. Si inspiraret aliquem ad hanc rem ut certam scribendam, esset infallibile testimonium Dei de auctore libri sine revelatione hagiographo facta; et si Deus revelaret rem fuisse a se inspiratam, ut ecclesiae traderetur tamquam verbum Dei, infallibiliter constaret librum esse eius, quem communiter auctorem opinabantur. Unde errant illi, qui sic argumentantur: De hac vel illa re hagiographi censendi non sunt accepisse specialem revelationem; ergo eorum dicta non habent maiorem auctoritatem quam communis de hac re opinio illius aetatis. Sicut nunc Deus dirigit concilia ad faciendas definitiones infallibiliter veras, non quia argumenta, quibus utuntur concilia, sunt infallibiliter efficacia, sed quia assistentia divina cavet errorem, sic potest etiam inspiratio infallibiliter excludere errorem sine revelatione proprie dicta.

b) Alii ex opposito sic procedunt: Omnia dicta Scripturae sunt a Deo revelata; ergo de omnibus possum elicere actum fidei theologicae. Hoc quidem verum est, si certe constat, quid et quo sensu a Deo dictum sit. Sed si quis simpliciter aperiret Scripturam, quam manu tenet, et diceret: Hic legitur haec sententia; ergo eam ut a Deo revelatam credo fide divina — posset misere errare. Nam ante talem actum fidei plura requiruntur: 1. ut textus secundum sensum sit is, quem hagiographus scripsit; 2. ut sensus grammaticalis verborum sit sine ambiguitate clarus; 3. ut certo constet, quid Deus his verbis ut suam sententiam affirmare voluerit. Quia vero in textibus ad fidem et mores non pertinentibus saepe haec tria minime certa sunt, ideo generatim de iis melius actus fidei in specie non elicitur, cum recta applicatio principiorum criticorum et hermeneuticorum in his rebus difficilis sit, et ex altera parte Deus hos textus non ideo scribi voluerit, ut de iis per se actus fidei elicerentur, sed ut servirent tamquam vestitus eorum, quae per se credenda proponuntur. Ideo satius erit fidem in specie de iis elicere, quae ecclesia in specie credenda proponit, alia vero, quae per accidens tantum credenda sunt, generali illa formula comprehendere: Quaecumque Deus revelavit.