De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 420

413. Non requiri ad inspirationem biblicam, ut homo in ecstasi scribat, et ab ea plane excludi alienationem mentis, efficitur ex reiectione contrarii erroris Montanistarum et ex constanti doctrina Patrum et theologorum . Cum res in se sit satis evidens, neque ab ullo theologo in dubium vocetur, ulterius immorandum non est. Nam etsi maneret verbum divinum, quod Deus loqueretur per hominem usu mentis privatum nec quidquam intellegentem, tamen neque conveniens est hominem a Deo tractari ad instar irrationalis instrumenti, neque necessarium est ad hoc, ut Deus sit auctor primarius. cum Deus ipso intellectu et deliberata voluntate hominis ut instrumento uti possit.

Ob eandem rationem neque requiritur, ut Deus scriptorem ita ad scribendum physice praedeterminet, ut libertas humana pereat . Deus enim intacta libertate humana, quaecumque vult, efficere potest. Cum igitur ad scribendum elegerit instrumenta libera, non est supponendum eum destructa eorum libera cooperatione, per modum lapidis vel ligni eos movisse. Instrumento non libero non dantur mandata ad agendum, sed simpliciter impellitur. Deus autem non raro sacris scriptoribus dedit mandatum scribendi . Ergo iis usus est ut instrumentis liberis. Idem patet ex modo, quo hagiographi loquuntur de scriptione sua. S. Lucas ait: Quoniam multi conati sunt gesta et dicta Christi litteris mandare, „visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, ut cognoscas verborum, de quibus eruditus es, veritatem“ (Lc 1, 1 sqq). Paulus Romanis ait se ex parte audacius iis scripsisse (Rom 15, 15), Corinthiis vero: „Etsi oentristavi vos in epistula, non me paenitet. Etsi paeniteret, videns quod epistula illa, etsi ad horam, vos contristavit, nunc gaudeo, non quia contristati estis, sed quia contristati estis ad paenitentiam“ (2 Cor 7, 8 9). Scriptor libri secundi Machabaeorum concludit librum suum, dicens: „In his faciam finem sermonis; et si quidem bene, et ut historiae competit, hoc et ipse velim; sin autem minus digne, concedendum est mihi“ (2 Mach 15, 38 39). Haec et alia similia non potest scribere, nisi qui conscius sibi est se scribere cum deliberatione et libertate. In prologo (non inspirato) Ecclesiastici legimus: „Avus meus Iesus, postquam se amplius dedit ad diligentiam lectionis legis et prophetarum et aliorum librorum, qui nobis a parentibus nostris traditi sunt, voluit et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent.“ Itaque libertas hagiographorum in scribendo saepe exprimitur, nusquam vero minimum indicium adest quemquam illorum sine libertate scripsisse. Unde SS. Patres et theo-

Supra n. 54 sqq 65 68 nota 88 96 111 145 172 185. Ceterum iam monuimus ecstasim propheticam ab amentia esse distinguendam (supra n. 59 nota; cf. n. 172).

Quaestio, num omnino cum physica praedeterminatione libertas humana stare possit, non est huius loci.

Supra n. 380 388.