De inspiratione sacrae scripturae
p. 421
logi communiter docent eos liberos fuisse in scribendo . Determinat quidem Deus res scribendas; hoc autem infallibiliter assequi potest sine praedeterminatione physica, qua tollatur scriptoris libertas, cum omniscientiae et omnipotentiae divinae non desint viae etiam per actus liberos hominum obtinendi quemlibet effectum.
Quia igitur ad scribendum librum inspiratum concurrunt et intellectus scriptoris cum notionibus suis praecedentibus et voluntas eius cum libertate sua naturali, videndum est, quomodo Deus in intellectum et voluntatem humanam agat, ut ipse sit auctor principalis libri.
ART. V.
DE INFLUXU DEI IN INTELLECTUM HAGIOGRAPHI.
414. Secundum ea, quae praemissa sunt, supponimus hagiographo ante ipsam scriptionem libri notas esse res scribendas, sive naturali sive supernaturali via hanc notitiam accepit. Supponimus praeterea hagiographum non esse merum amanuensem, qui simpliciter materialem scriptionem exsequatur, fortasse ne intellegens quidem ea, quae scribit, vel certe non scribens secundum ideam libri, quam ipse antea in mente sua formavit, sed eum esse verum, etsi secundarium, auctorem libri, quem componit.
Iamvero si is, qui necessarias cognitiones iam habet, accedit ad scribendum librum, quattuor praestare debet: debet imprimis mente concipere ideam libri scribendi seu debet iudicare, quid scribendum sit; debet secundo considerare, quomodo res illas, quas scribendas iudicat, verbis exprimere velit; debet tertio habere voluntatem ea, quae mente concepit, scripto mandandi; debet quarto hoc consilium exsecutioni mandare aut per se aut per alium. Haec esse necessaria est per se evidens. Nam sine exsecutione non oritur liber, sine voluntate non fit exsecutio, sine praeviis iudiciis de rebus scribendis et de modo scribendi non potest haberi seria et efficax voluntas scribendi. Haec etiam intrinsecus pertinent ad illam ipsam actionem, qua liber conficitur et homo fit auctor libri. Nam scriptio libri est factum externum rationale, i. e. procedens ex intellectu proxime practico, seu ex intellectu sub motione voluntatis determinate et efficaciter iudicante de re facienda. Iudicia vero mere speculativa eo ipso, quod solum sunt speculativa, in ipsam scriptionem per se non influunt, sed possunt esse necessario praerequisita, maxime quatenus materiam scribendam exhibent.
Porro haec quattuor sunt inter se distincta et separabilia. Potest enim aliquis ideam libri alicuius possibilis prorsus perfectam in mente
E. g. Origenes, Chrysostomus, Hieronymus, Augustinus; ex medio aevo S. Thomas, nostra aetate Franc. Schmid (supra n. 65 88 111 121 171 304). Solus Theodorus Mopsuestenus aliquo modo repugnare videtur (supra n. 79).