De inspiratione sacrae scripturae
p. 422
habere sine voluntate librum reapse scribendi. Potest aliquis et ideam libri habere et voluntatem scribendi, et tamen ob aliquod impedimentum ad exsecutionem non venire. Potest aliquis velle scribere et scire, quid scribere velit, et interim anxius haerere et laborare de elocutione rerum scribendarum, ut exemplo sunt non soli poetae, qui saepe sudant et algent ad inveniendum vestitum aptum cogitationum suarum, sed etiam alii scriptores, qui saepe omni dubitatione iam remota de rebus, quae dicendae sint, modum dicendi convenientem non inveniunt nisi post multa tentamina, et in posterioribus editionibus easdem res non raro aliis verbis exprimunt. Quod autem exsecutionem attinet, potest aliquis scribere aut ipse aut per alium, et si per alium, duplici modo. Aut enim adhibet simplicem amanuensem, cui singula verba dictat, aut alteri ideam libri, dispositionem partium, singulas res scribendas, brevi ea omnia exponit, quae constituunt librum, prout ipse eum mente concepit, indicat ei, quos fontes adire, quae ex iis haurire debeat, iubet eum tali modo scribere et exsecutioni huius mandati ita invigilat, ut certus sit nihil contra suam voluntatem scribi, nihil omitti, denique opus hoc modo confectum suo nomine in lucem edit. Patet non necessario neque ipsum auctorem libri neque eius amanuensem vel operis socium totam operis ideam statim ab initio in mente perfectam et absolutam habere debere usque ad ultimas eius partes et particulas, sed sufficere, ut generalem libri ideam ab initio habeat, dein vero singulas partes, prout successive scribendae sunt, clare et determinate mente concipiat et scripto mandet vel mandandas curet. Haec quidem omnia per se satis obvia et nota sunt, sed ea prae oculis habere oportet, quia Deus inspirando librum utitur hominibus secundum modum, quo homines agere solent.
415. Quidam ex scriptoribus sacris expresse testantur se hac ratione libros suos composuisse. Ita S. Lucas dicit se omnia, quae ad vitam et doctrinam Christi pertinent, accurate a testibus fide dignis audivisse, dein cum vidisset multos conatos esse has res narrare et ex variis his scriptis dubitationem vel confusionem oriri posse, sibi venisse in mentem easdem res scripto exponere, et quidem ordinate, ita ut Theophilus ex ipsa rerum serie secundum ordinem proposita veritatem discere posset. Nonne hic habemus modum, quo homines generatim libros componere solent? Scientia rerum praesupponitur: „assecutus omnia a principio diligenter“. Occasio et ratio, quae voluntatem eius impulit ad scribendum: „ut cognoscas eorum verborum, de quibus eruditus es, veritatem“. Idea libri est: omnia ex ordine scribere, prout ea assecutus est. Exsecutus est propositum aut ipse per se aut per amanuensem vel socium. Nihil igitur activitatis humanae, nihil subsidiorum et auxiliorum, quibus homines in componendis libris uti solent, a libro inspirato excludendum est. In secundo libro Machabaeorum (2, 24 sq; 15, 38 sq) auctor loquitur de intentione