De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 423

et fine operis, de fontibus, de studio et labore, de exsecutione plus minusve perfecta. In prologo Ecclesiastici dicitur Siracida post frequentem lectionem sacrorum librorum „voluisse et ipse scribere aliquid horum, quae ad doctrinam et sapientiam pertinent, ut desiderantes discere . . . confirmentur ad legitimam vitam“.

416. Quae cum ita sint, quaeritur, quomodo potuerit Deus fieri auctor principalis librorum, quorum homines auctores veri fuerunt. Respondeo: Principaliter faciendo ea, quibus ipsi homines auctores facti sunt. Non debuit, ut vidimus, notitias praevias hominibus supernaturaliter indere. Nihilominus si homines ordinaria via has notitias acquirebant, debuit iis ita assistere eosque ita dirigere, ut ex eorum humanis inquisitionibus nullus error in eorum scripta irreperet. Neque enim errorem admitti posse in libris inspiratis et iam identidem audivimus et postea magis ostendemus. Sed haec assistentia in dirigendis studiis hagiographorum ipsam inspirationem praecedit.

Proxime autem pertinet ad compositionem libri, ut auctor librum prius in mente sua formet. Itaque idea libri debuit principaliter exsistere in mente divina et ex ea derivari in mentem humanam; non generalis tantum conceptus libri, sed singulae res et sententiae scribendae, eodem modo, quo liber prius exsistit in mente auctoris humani quam in charta. Neque tamen res ita concipienda est, quasi Deus librum idealiter in ipso ab omni aeternitate exsistentem deposuerit quodammodo in mente scriptoris humani, ut huic nihil faciendum fuisset nisi chartae committere, quae subito in mente sua perfecta aderant . Nam hic modus secundum ea, quae diximus, statuendus non est. Liber in mente scriptoris exsistens est verbum mentis, terminus actus vitalis, ab ipso homine productus. Concurrit quidem Deus cum homine ad hunc terminum producendum; attamen neque concursus naturalis neque commune auxilium gratiae sufficit ad explicandum, cur Deus sit auctor principalis libri inspirati, sed ad hoc requiritur influxus charismaticus, quo homo fit instrumentum Dei . Ergo Deus modo plane singulari ita influit in intellectum humanum, ut vi huius influxus homo mente concipiat ideam libri scribendi, prout Deus prius ipse hanc ideam in mente sua habuit. Idea divina est causa exemplaris libri scribendi, influxus Dei in mentem scriptoris humani pertinet ad rationem causae efficientis, sicut ait Sapiens (7, 15): „Mihi dedit Deus dicere ex sententia et praesumere digna horum, quae mihi dantur, quoniam ipse sapientiae dux est et sapientium emendator.“

417. Quia haec supernaturalis actio Dei in intellectum non est revelatio stricte dicta seu communicatio specierum , nihil remanet, nisi

Quam opinionem quidam Cardinali Franzelin contra eius expressa verba subiecerunt (supra n. 301 309).

Supra n. 403 sq. Supra n. 410.