De inspiratione sacrae scripturae
p. 424
ut sit supernaturale lumen iudicativum, quo homo sententias ad scribendum format ea plane ratione, qua Deus vult. Quo fit, ut hae sententiae, prout hic et nunc ad scribendum formantur, non sint simpliciter iudicia humana, sed principaliter iudicia Dei, qui mentem hominis, salva eius propria activitate, inflectit et regit, prout vult. Et sicut homo, qui librum componit, non incessanter diu noctuque de libro suo cogitat, ita neque influxus ille divinus adest, nisi hagiographus actualiter in libro componendo et scribendo occupatur. Motio enim moventis in mobili est ipse motus mobilis. Unde influxus Dei charismaticus in intellectum scriptoris sacri nihil aliud est nisi ipsa iudicia scriptoris, in quantum ex supernaturali motione Dei oriuntur . Unde tum solum, cum iudicia formantur, influxus ille Dei habetur.
Potest igitur haec infusio luminis supernaturalis comparari cum ordinaria gratia actuali illustrationis. Utraque enim est supernaturalis gratia, utraque est in intellectu ut subiecto, utraque distinguitur a revelatione stricte dicta, utraque est lumen, quo homo iuvatur ad recte iudicandum, utraque errorem excludit. Attamen valde inter se differunt. Nam ordinaria gratia illustrationis datur ad sanctificandum hominem, qui eam recipit, et ad docendum eum recte credere, recte sperare, recte diligere, recte prosequi finem supernaturalem per debita media. Duplex munus habet et excitandi hominem ad agendum et elevandi actus eius, ut habeant internam proportionem ad finem supernaturalem. Gratia vero gratis data seu charismatica illustrationis in mente scriptoris sacri non datur ad hagiographum sanctificandum, sed excitat eum ad haec et haec scribenda, et elevat actus eius, non ut hoc modo proportionem habeant ad eius ultimum finem, sed ut proportionem habeant ad opus intentum faciendum, videlicet ut vi huius illustrationis infallibiliter scribantur ea omnia et sola, quae Deus scribi vult. Et haec quidem motio charismatica semper est efficax, quia Deus, cum absolute velit scribi librum, eliget eam motionem, quae effectu non carebit, etsi libertatem scriptoris intactam relinquit.
In hoc autem convenit charisma inspirationis cum ordinaria gratia actuali, quod, sicut gratia actualis non est exclusive interna, in mente tantum hominis exsistens, sed saepe externa quoque, consistens in auditione vel lectione verbi divini vel aliis occasionibus et condicionibus, quibus homines inducuntur ad agendum, ita etiam, ut hagiographus impellatur ad scribendum, Deus non sola interna motione utitur, sed externis quoque circumstantiis. Lucas scripsit ob amicitiam cum Theophilo; Paulus, ut responderet quaestionibus a Corinthiis propositis, et ob similia motiva; Marcus, ut ex vetere traditione refert Clemens Alex., rogatus a Romanis, ut, quae a Petro apostolo praedicata erant, litteris consignaret, evangelium composuit . His et aliis similibus efficitur Deum saepe usum esse externis incitamentis et cum
S. Thomas 1, 2, q. 110, a. 2.
Eus., H. E. 6, 14; M 20, 551.