De inspiratione sacrae scripturae
p. 29
Maximus prophetarum fuit Moyses, qui immediate cum Deo conversationem habuit, cum alii prophetae per angelos revelationes accipiant. Alii prophetae non nisi sensum usu privati et in statu magnae perturbationis visiones habebant, Moyses autem omnino vigil et quietus. Moyses, quando volebat, ad Deum accedebat; alii prophetae per intervalla visitabantur. Prophetia Moysis tam alta fuit, ut explicari non possit, sed de ea silere oporteat. Quare omnes expositiones prophetiae de aliis tantum prophetis intellegendae sunt .
25. Quid sit prophetia. „Scito prophetiam secundum veritatem et quiditatem esse immanationem Dei, quae mediante intellectu agente primum super facultatem rationalem, dein super facultatem imaginativam se expandit.“ Haec est summa perfectio hominis, ad quam nemo potest pervenire, nisi cuius cerebrum et vis imaginativa ad eam sunt bene disposita. Operatio autem facultatis imaginatricis est maxima, quando sensus quiescunt, ut in somno. Haec quies est dispositio ad prophetiam requisita. Somnia vera et prophetia non differunt nisi ut imperfectum et perfectum, i. e. secundum gradum. Propterea Deus dicit se velle apparere prophetis in visionibus et loqui ad eos in somniis. Visiones et somnia complectuntur omnes gradus prophetiae. His suppositis quaeritur, cur tot sint homines ad scientiam bene dispositi et eius studio continuo vacantes, quin fiant prophetae. Respondetur, quia voluptatibus sensum nimis sunt dediti. Quid enim exigitur, ut quis fiat propheta? „Supponamus hominem, cuius substantia cerebralis inde a primitiva formatione est perfectissime proportionata propter puritatem materiae et singularum partium specialem complexionem, propter quantitatem et positionem, et quia numquam perturbatur ex parte alterius organi; supponamus hunc hominem acquisivisse scientiam et sapientiam, ut facile transeat ex potentia ad actum, eumque habere intellectum humanum omnino perfectum et mores humanos puros et bene temperatos, et omnia eius desideria ferri ad scientiam mysteriorum huius universi et ad cognitionem causarum eorum, et cogitationes eius semper versari circa res nobiles, eumque non occupari nisi in cognoscendo Deo et contemplandis operibus eius et investigandis iis, quae de his oportet credere; supponamus tandem cogitationes eius et desideria esse libera a rebus animalibus, quales sunt voluptates cibi, potus, veneris, generatim omnia, quae ad sensum tactus pertinent... item ab omnibus vanis ambitionibus, i. e. a cupiditate dominandi et habendi famam popularem et hominum obsequia et oboedientiam sine altiore fine — si, inquam, in homine, qualem descripsimus, facultas imaginativa esset in plena activitate, et si intellectus agens totam suam vim in eam exsereret, talis homo sine dubio non perciperet nisi res divinas plane extraordinarias, non videret nisi Deum et angelos eius, et scientia, quam acquireret, non haberet obiecta, nisi quae vera sunt et quae recte ordinant hominum inter se relationes.“ Nihilominus,
Cap. 34 sq; Munk 268 sqq. Cf. Introd. totius operis, Munk 11 sq.
Intellectus agens in philosophia peripatetica est facultas formativa specierum intellegibilium; intellectus possibilis vel patiens est facultas intellectualis, quatenus per species conformatur obiectis et sic intellectualiter potest fieri quodlibet. Philosophi vero arabici docebant intellectum agentem esse intellegentiam separatam seu angelum.