De inspiratione sacrae scripturae
p. 425
iis internam motionem coniunxisse, ut hagiographos ad scribendum moveret; solo enim externo illo impulsu Deus factus non esset auctor Scripturae, sed ex altera parte interna gratia nullo modo excludit externa scribendi motiva.
418. Quaeritur, quid sit obiectum iudiciorum supernaturalium, in quibus consistit gratia inspirationis, quantum ad intellectum, et quid haec gratia addat ad iudicia formata ex causis naturalibus internis et externis. Imprimis illa iudicia historica vel doctrinalia vel alia quaecumque, quae in Scriptura leguntur , sive ex obiecto supernaturalia sive ex obiecto naturalia, in quantum sunt theoretica iudicia de certis veritatibus, non immediate pertinent ad inspirationem, sed sunt de praerequisitis ad inspirationem, sunt notitiae, quas scriptor in mente habuit, antequam consilium cepit eas in librum referendi. Lucas iam diu assecutus erat a testibus fidelibus dicta et facta Christi, neque tamen fortasse ei cogitatio inciderat ea conscribendi, dum tandem voluntas faciendi opus Theophilo gratum et utile eum ad scribendum instigavit. Similiter Marcus praedicationem Petri iam diu audierat et memoria retinebat, nec tamen de scribendo cogitabat, nisi postquam Romani eum precibus urgere coeperunt. Neque Lucae neque Marco iudicia theoretica supernaturalia de dictis et factis Christi in ipso actu scribendi primum indita sunt, sed cum multis aliis credentibus, qui nihil umquam scripserunt, ea antea cooperante gratia divina conceperant. Vel, ut sumamus exemplum de iudiciis obiective mere naturalibus, auctor Actuum apostolorum saepe narrat ea, quorum ipse quoque pars fuit. E. g. „nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos [quos antea nominavit] in diebus quinque, ubi demorati sumus diebus septem. . . . Nos autem ascendentes navem, navigavimus in Asson, inde suscepturi Paulum . . . assumpto eo venimus Mitylenen. Et inde navigantes, sequenti die venimus contra Chium, et alia applicuimus Samum, et sequenti die venimus Miletum“ (Act 20, 6 sqq). Haec et alia, quae sequuntur, ante conscriptionem libri Lucas sciverat cum certitudine, neque ullus charismaticus influxus ad haec iudicia formanda requirebatur. Aliud exemplum: S. Paulus in epistulis suis saepe manifestat internos suos affectus gaudii, tristitiae, desiderii, indignationis, compassionis. Sine ullo charismate potuit certo cognoscere se hos affectus habere. Ergo nulla est ratio dicendi Deum extraordinario influxu haec iudicia in sacris scriptoribus produxisse. Atqui si vel in uno textu inspirato ciusmodi iudicia deducenda non sunt ex charismate inspirationis, iudicia theoretica charismatica non sunt de inspirationis essentia. Verum quidem est: Si Deus voluit, ut ea scriberentur, quorum hagiographi tempore scriptionis actualem memoriam non habebant, debuit iis res
Cf. supra n. 410 sqq.