De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 426

in memoriam revocare, debuit fortasse species sopitas resuscitare, recte ordinare, clariores reddere. immo fortasse novas species infundere. Haec omnia poterant fieri. Sed poterat etiam esse, ut hagiographus iam sine tali influxu omnes species necessarias haberet, ut species essent recte ordinatae, clarae, cognitae ut verae sine ullo errore. Ergo ad essentiam inspirationis extraordinaria productio iudiciorum historicorum vel doctrinalium vel generatim iudiciorum theoreticorum non requiritur.

419. Restat igitur, ut Deus supernaturali lumine scriptorem ita illustret, ut hic vi huius illustrationis iudicet ea et eo modo scribenda, quae et quomodo Deus scribi vult. Deus e. g. iudicat scribendam esse seriem horum vel illorum eventuum historicorum; infundit hagiographo lumen, ut hic eandem seriem eventuum scribendam iudicet. Deus iudicat scribendum esse psalmum, illuminat scriptorem, ut hic eundem psalmum scribendum iudicet, quem aut cum adiutorio Dei componit inter scribendum, aut a se vel ab alio compositum memoria tenet. Et sic de ceteris. Patet enim hoc modo prius per intellectum divinum concipi et determinari librum scribendum vel epistulam vel poema vel quodcumque tandem est, et dein per influxum divinum moveri intellectum scriptoris humani, ut hic eadem quae Deus scribenda iudicet et determinet. Deus igitur erit auctor primarius, quia ab ipso primum et principaliter procedit illa motio, cuius terminus est hic liber. Scriptor autem humanus est auctor secundarius et causa instrumentalis, quia ipsius intellectus non iudicat et determinat scribenda nisi ad hunc finem a Deo motus.

Dices: Nonne hac ratione omnis liber Deo auctori principali adscribendus esset, cum sine concursu divino vel sine motione divina non possit quisquam librum ad scribendum mente concipere?

Respondeo negando; nam in nullis aliis illustrationibus Deus ita mentem hominis illuminat, ut vi huius illustrationis non possit oriri nisi talis liber, sed omnem ordinarium concursum naturalem vel supernaturalem Deus sic attemperat, ut electio effectus sit principaliter penes hominem, qui concursu utitur aut non utitur, tali modo aut alio modo utitur. Sed in inspiratione biblica Deus electionem scribendorum facit et eum influxum adhibet, vi cuius non possit nisi effici hic et talis liber. Hac igitur re differt illustratio inspirativa ab omni alia illustratione, quod procedit ex intentione producendi talem librum, et consequenter ita comparata est, ut terminus eius infallibiliter sit talis liber. Deus quodammodo in suo intellectu idealem librum componit, dein scriptor humanus vi influxus divini in suo intellectu eundem idealem librum componit.

Quamquam autem inspiratio ex parte intellectus consistit in iudicio practico vel in serie iudiciorum practicorum de libro scribendo, in actu exercito simul est iudicium theoreticum de veritate rerum scriben-