De inspiratione sacrae scripturae
p. 427
darum. Absolute enim repugnat Deum hominibus proponere ut vera, quae falsa sunt, vel ut falsa, quae vera sunt. Iudicium quidem pure theoreticum de veritate rei est aliquid praevium inspirationi et ab ea separabile; sed iudicium practicum de re aliis proponenda simul includit affirmationem veritatis eius. Impellendo igitur ad scribendum Deus sua facit iudicia hagiographorum, quia, quae ipsi scripto affirmanda censent, Deus prius affirmanda iudicavit, et hoc ipsorum iudicium est iudicium a Deo in ipsis productum. Quare eorum verba, Dei verba sunt, quae fidem postulant, non qualis homini habenda est, sed qualis divinae auctoritati debetur.
420. Schol. 1. Num hagiographi sibi conscii fuerint inspirationis.
Ex sacris scriptoribus multi sine dubio sciverunt se esse a Deo inspiratos ad scribendum. Imprimis omnes illi, qui divinitus mandatum acceperunt nomine Dei scribendi, ut Moyses, Isaias, Ieremias, Habacuc, alii . David de se ait: „Spiritus Domini locutus est per me et sermo eius per linguam meam“ (2 Rg 23, 1 sqq). Sapiens librum suum speciali auxilio Dei attribuit (7, 15). Ioannes in Apocalypsi testatur se ex mandato divino scripsisse, et ideo monet libro suo nihil addendum, nihil de eo minuendum esse .
E contra alia dicta conscientiam inspirationis non insinuant, e. g. quae in libro secundo Machabaeorum (2, 24 sqq) legimus: „Ab Iasone Cyrenaeo quinque libris comprehensa tentavimus nos uno volumine breviare. Considerantes enim multitudinem librorum et difficultatem volentibus aggredi narrationes historiarum propter multitudinem rerum, curavimus volentibus quidem legere, ut esset animi oblectatio, studiosis vero, ut facilius possint memoriae commendare, omnibus autem legentibus utilitas conferatur. Et nobis quidem ipsis, qui hoc opus breviandi causa suscepimus, non facilem laborem, immo vero negotium plenum vigiliarum et sudoris assumpsimus... Sicut enim novae domus architecto de universa structura curandum est, ei vero, qui pingere curat, quae apta sunt ad ornatum, exquirenda sunt, ita aestimandum est et in nobis. Etenim intellectum colligere et ordinare sermonem et curiosius partes singulas quasque disquirere, historiae congruit auctori; brevitatem vero dictionis sectari et exsecutiones rerum vitare brevianti concedendum est. Hinc ergo narrationem incipiemus, de praefatione tantum dixisse sufficiat.“ Et in fine libri: „Faciam finem sermonis. Et si quidem bene et ut historiae competit, hoc et ipse velim; sin autem minus digne, concedendum est mihi“ (15, 38 39). Qui ita scribit, non videtur habere conscientiam inspirationis. Idem valet de prooemio Lucae. Neutrius tamen verbis haec conscientia necessario excluditur, cum per inspirationem neque labor
Supra n. 380.
Supra n. 388.