De inspiratione sacrae scripturae
p. 428
in componendo libro neque defectus litterarii tollantur. Ergo ex ipsa Scriptura solvi nequit quaestio, habuerintne omnes scriptores sacri conscientiam inspirationis suae.
Sunt Patres et theologi, qui inclinant ad admittendam talem conscientiam. S. Augustinus probabile censet Matthaeum (27, 9) vidisse pro Ieremia Zachariam nominandum fuisse, neque tamen hoc emendasse, cum „cogitaret recordationi suae, quae Sancto Spiritu regebatur, non frustra occurrisse aliud pro alio nomen prophetae, nisi quia ita Dominus hoc scribi constituit. . . . Quid opus erat, ut emendaret Matthaeus . . . ac non potius sequens auctoritatem Spiritus Sancti, a quo mentem suam regi plus nobis ille utique sentiebat, ita hoc scriptum relinqueret, sicut eum admonendo constituerat ei Dominus“ ? Idem ad alios hagiographos extendit . Contra secundum S. Thomam inspiratio ad scribendum non necessario iuncta est cum revelatione prophetica, sed potest fieri per solum instinctum divinum, in quo homo „aliquando sic se habet, ut non plene discernere possit, utrum haec cogitaverit aliquo divino instinctu vel per spiritum proprium“ . Suarez ait: „Securius videtur idem in praesenti [quaestione] affirmare, quod de prophetia certum est, nimirum prophetam verum et proprium cognoscere, quae praedicit; ita enim de se significat David. Est autem eadem ratio de reliquis scriptoribus.“ Alibi addit sibi non constare, num interdum hagiographi ignoraverint se in scribendo regi a Spiritu Sancto . Nostra aetate e. g. Crets censet probabilius omnes scriptores sacros supernaturalis illuminationis sibi conscios fuisse . Sufficiant haec exempla ad ostendendum a theologis rem considerari ut incertam.
Ratio, cur res sit incerta, haec est, quod Deus, intime in animo hominis existens eumque conservans et cum eo in omnibus concurrens, potest etiam supernaturaliter ita mentem hominis illustrare, ut homo plane distinguere non possit, utrum cogitationes suae ortae sint ordinaria via an extraordinario influxu Dei. Non enim violenter Deus in animum agit, sed eum tam perfecte sibi subiectum habet, ut, quocumque vult, modo maxime convenienti et conaturali eum vertere possit.
Recte utique annotant S. Thomas, Suarez (locis citatis), alii theologi hominem, qui inconscius influxus charismatici a Deo moveatur, deficere a dignitate prophetae proprie dicti. Nam qui nescit, utrum ea, quae dicit vel scribit, sint Dei verba an sua, non potest cum auctoritate prophetae ut os Dei ad alios loqui; sed si verba eius sunt divina, necessario accedere debet revelatio, quibus hoc hominibus manifestetur, ut obligentur ad fidem theologicam his verbis habendam. Si haec revelatio non fieret ipsis scriptoribus sed aliis hominibus, Deus sensu proprio locutus non esset hagiographis, sed per hagio-
Supra n. 119 sq.
Supra n. 170 173.
Supra n. 291 sq.
Supra n. 307.