De inspiratione sacrae scripturae
p. 429
graphos aliis. E. g. si scriptor secundi libri Machabaeorum nescivisset se ex inspiratione scribere, et si apostolis tantum inspiratio illius libri revelata esset, nobis quidem verba libri essent verba Dei, ipsi scriptori non fuissent. Et haec videtur satis urgens ratio, quae suadeat eiusmodi ignorantiam in scriptore sacro non esse admittendam, nisi probetur. Probatio autem, ut recte ait Cardinalis Franzelin, non suppetit pro ullo ex nostris scriptoribus canonicis . Manet tamen verum neque conscientiam inspirationis neque revelationem de facto inspirationis pertinere ad interna constitutiva huius charismatis, sed esse aliquid ei accessorium. Nam scribere ut instrumentum Dei sub influxu charismatico et habere conscientiam huius influxus ut charismatici sunt re et ratione distincta et inter se separabilia.
421. Schol. 2. Num liber secundus Machabaeorum excerptus sit ex Iasonis libris.
De libro secundo Machabaeorum iam saepius sermo fuit, maxime ad ostendendum, quid ad inspirationem non requiratur. Diximus quidem iam antea per se non pugnare cum conceptu inspirationis hagiographum inspirari ad ea scribenda, quae iam ab alio scriptore opera pure humana scripta sunt . Sed cum liber inspiratus non exsistat, qui secundum materialem identitatem integer etiam scriptus sit ab auctore profano, videtur tamen secundus liber Machabaeorum esse excerptum quoddam ex libro Iasonis. Quare quidam per modum saltem coniecturae collegerunt fortasse librum ipsum secundum Machabaeorum scriptum esse sine speciali influxu divino et per solam ecclesiae approbationem nactum esse auctoritatem canonicam . Nam ad hoc, ut quis faciat excerptum ex alterius libro, non videtur ulla charismatica illustratio intellectus esse necessaria.
Alii autem, quo efficacius hanc difficultatem eliminarent, ostendere conati sunt illum librum non esse epitomen ex Iasonis libris, sed potius breviorem expositionem eorum, quae Iason diffusius exposuerat . Quae explicatio si admittitur, non necesse est ullam hagiographi a Iasone dependentiam admittere, cum potuerit eadem res, quas Iason tractavit, aliunde novisse.
Quia neque scimus, quis Iason fuerit, neque librum eius habemus, ex solis verbis secundi libri Machabaeorum res dirimi debet. Sunt autem verba haec: Τὰ δὲ κατὰ τὸν Ἰούδαν τὸν Μακκαβαῖον καὶ τὸς τούτου ἀδελφούς [et quae ab iis et sub iis facta sunt], τὰ ὑπὸ Ἰόσωνος τοῦ Κυρηναίου δεδηλωμένα διὰ πέντε βιβλίων, πειρασόμειλα δι' ἐνὸς συντάγματος ἐπιτεμεῖν..., Καὶ ἡμῖν μὲν τοῖς τὴν κακοπάθειαν ἐπιδεδεγμένοις τῆς ἐπιτομῆς οὐ ῥάδιον, ἱδρῶτος δὲ καὶ ἀγροπνίας τὸ πρᾶγμα...
Franzelin, De Scriptura thes. 3, cor. 3, p. 358 sq.
Supra n. 412. Cf. supra n. 285.
Cf. Fr. Schmid, De inspir. 104 sqq.