De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 430

Ήδέως τὴν κακοπάθειαν ὑποίσομεν, τὸ μὲν διακριβοῦν περὶ ἐκάστων συγγραφεῖ παραχωρήσαντες, τὸ δὲ ἐπιπορεύεσθαι τοῖς ὑπογραμμοῖς τῆς ἐπιτομῆς διαπονοῦντες. . . . Τὸ μὲν ἐμβατεύειν καὶ περὶ πάντων ποιεῖσθαι λύγον καὶ πολυπραγμονεῖν ἐν τοῖς κατὰ μέρος τῷ τῆς ἱστορίας ἀρχηγέτῃ καθήκει· τὸ δὲ ούντομον τῆς λέξεως μεταδιώκειν καὶ τὸ ἐξεργαστικὸν τῆς πραγματείας παραιτεῖσθαι τῷ τὴν μετάφρασιν ποιουμένῳ συγχωρητέον (2 Mach 2, 19 sqq).

Atqui haec videntur manifeste indicare excerptum ex libro Iasonis. Nam ter repetit auctor se facere epitomen eorum, quae Iason quinque libris copiose exposuerit. Atqui epitome non est quaevis brevis narratio historica, sed excerptum ex maiore opere. Talia excerpta multa nota sunt ex antiquitate, quae semper vocantur epitomae. Unde eo minus a communi significatione recedendum est, quia maius opus Iasonis diserte nominatur. Praeterea secundum contextum Iason est συγγραφεύς, cui auctor libri Machabaeorum opponitur ut epitomator; etsi universaliter exprimitur oppositio inter historiographum et epitomatorem, secundum sensum applicatio fit ad Iasonem et scriptorem secundi libri Machabaeorum. Opus Iasonis vocatur οἱ ὑπογραμμὸν τῆς ἐπιτομῆς, i. e. exemplar, ad quod facta est epitome. Nam ὑπογραμμὸς est terminus technicus, quo significatur exemplar, quod proponitur ad describendum . Ergo expresse, ni fallor, auctor dicit exemplar, ad quod factus sit libellus suus, esse quinque libros Iasonis. Hunc vocat „ducem historiae“, τὸν τῆς ἱστορίας ἀρχηγέτην, cuius ipse est μεταφραστής. Metaphrastes autem est, qui alterius opus litterarium alio modo reddit, sive vertendo in aliam linguam sive excerpendo . Ergo nisi vis verbis infertur, dicendus est liber secundus Machabaeorum excerptus ex libro Iasonis. Id etiam exegetae ut manifestum admittunt . Ceterum auctor praeter ea, quae ex Iasone excerpsit, addidit epistulas et alia, quae duobus primis capitibus et ultimis versiculis capitis quinti decimi continentur.

Excerptum aliquod fieri per inspirationem divinam, nihil contradictorium, nihil Deo indignum est. Potest enim Spiritus Sanctus ita illuminare scriptorem, ut hic determinatas res et sententias excerpat, quas Deus vult, excerptasque eo modo disponat et proponat, quo Deus vult. Ratio vero inspirandi est, quia tale excerptum utile esse potest ad finem religiosum. Id in libro secundo Machabaeorum manifeste apparet, in quo singularis Dei providentia de populo israelitico saepe effertur, et ad hanc providentiam praedicandam totus liber scriptus est. „Deus autem, qui liberavit populum suum et reddidit hereditatem omnibus et regnum et sacerdotium et sanctificationem, sicut

Unde ὑπογραμμὸς παιδικός apud Clem. Alex., Strom. 5, 8; M 9, 80.

Notum est nomen Simeonis Metaphrastae, qui ita vocatur, quia faciebat metaphrases antiquorum operum.

Cf. e. g. Cornely, Introd. II 1, p. 442 sqq.