De inspiratione sacrae scripturae
p. 431
promisit in lege, speramus, quod cito nostri miserebitur“ (2, 17 sq). Sacerdotes contra Heliodorum, qui templum invadebat ad deposita auferenda, „invocabant de caelo eum, qui de depositis legem posuit“ (3, 15). Heliodorus fatetur: „Ipse, qui habet in caelis habitationem, visitator et adiutor est loci illius et venientes ad malefaciendum percutit et perdit“ (3, 39). Similia leguntur per singula capita usque ad ultimum: „Omnes igitur caeli benedixerunt Dominum, dicentes: Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit“ (15, 34). Itaque liber, qui narrando vera facta, etsi ex alio libro excerpta, ita Dei providentiam glorificat, utique dignus est, qui a Deo inspirari possit. De veritate autem factorum, quae narrantur, ipsa inspiratio non relinquit dubitandi locum . Sive Iasonis opus fuit inspiratum, ut quidam suspicantur, sive non fuit, liber secundus Machabaeorum divina auctoritate fruitur, quia ipse inspirante Deo conscriptus est.
Legimus in Vulgata: „Veritatem quidem de singulis auctoribus concedentes, ipsi autem . . . brevitati studentes“ (2, 29). Sensus clarius patet ex textu graeco: Τὸ μὲν διαχρίβοῦν περὶ ἐκάστων συγγραφεῖ παραχωρήσαντες, singulorum accuratam expositionem historiographo relinquimus, nos vero epitomen tantum facere studuimus. Neque igitur Iason dicitur respondere debere de veritate narratorum, sed ampla singulorum expositio in oppositione ad brevitatem epitomae ei conceditur. In textu graeco sermo non est de „auctoribus“ sed de historiographo , qui secundum contextum est Iason, ut iam diximus.
Ex hac igitur praefatione libri secundi Machabaeorum colligitur, id quod iam antea monuimus, hagiographum res, quas scribit, non necessario haurire ex revelatione proprie dicta, sed posse eas haurire ex fontibus naturalibus, porro lumen divinum et motionem supernaturalem non necessario ad hoc valere, ut omnis labor in colligendis et conscribendis rebus auferatur, sed ad hoc tantum, ut exclusis erroribus vera ex auctoritate divina scribantur, tandem influxu divino non arceri omnes defectus litterarios.
Art. VI.
DE INFLUXU DEI IN VOLUNTATEM ET FACULTATES EXSECUTIVAS HAGIOGRAPHI, DE ASSISTENTIA DIVINA ET DE LIBRIS ECCLESIAE TRADENDIS.
422. Ut quis fiat auctor alicuius libri, praeter ideam libri in intellectu suo exsistentem necesse est habeat efficacem voluntatem ea, quae mente concepit, scripto consignandi. Atqui non homo sed Deus est principalis auctor Scripturae, neque voluntate humana facta est
Quo sensu et ambitu haec veritas intellegenda sit, postea inquiremus.
Συγγραφεῖ, quod vocabulum praecipue significat auctorem librorum historicorum.