De inspiratione sacrae scripturae
p. 432
Scriptura, sed voluntate divina . Ergo etsi homines voluntate sua cooperantur ad Scripturam producendam, nihilominus eorum voluntas non agit nisi mota a voluntate divina, a qua intentio libri scribendi primum procedit. Sicut in ordinaria gratia actuali non intellectus tantum illustratio habetur, sed etiam motio voluntatis, ita similiter in charismate inspirationis fieri censendum est. Nam si Deus intellectui quidem lumen infunderet ad ideam libri concipiendam, sed homini relinqueret, utrum vellet necne conformiter ad hanc ideam operari et librum reapse scribere, potius voluntate humana allata esset Scriptura quam voluntate divina contra verba S. Petri (2, 1, 21), neque hoc modo scriptor loqueretur nomine Dei sed nomine suo. Est quidem ipsa illustratio intellectus aliquo modo etiam motio voluntatis. Quia tamen intellectus neque physice movet voluntatem neque ad unum determinat, etiam post lumen charismaticum intellectui infusum voluntas potest se in hanc vel illam partem determinare. Ergo quia Deus ut principalis auctor vult, ut homo se determinet ad scriptionem huius libri, requiritur correspondens motio charismatica voluntatis, quae quidem non tollit libertatem hominis , sed hac libertate servata effectum infallibiliter obtinet. Haec gratia motionis ad ordinariam gratiam supernaturalis influxus in voluntatem eodem modo comparatur, quo lumen charismaticum ad ordinariam gratiam illustrationis, et eodem modo cum interna motione voluntatis saepe iungitur motio externa. Unde quia ea, quae de intellectu dicta sunt , facile ad voluntatem applicantur, ulterius immorari opus non est; nam obiectum huius motionis voluntatis est exsecutio iudiciorum practicorum, quae ex illustratione in intellectu formata sunt. Aequivalet quidem haec motio expresso mandato scribendi, quod quidam a Deo acceperunt ; sed est simul physicus influxus Dei in voluntatem, declinabilis quidem ex interna natura sua, sed simul infallibilis, utpote procedens ex absoluta voluntate Dei, qui potest efficere, ut homines libere et simul cum absoluta certitudine effectum aliquem producant. Quamquam voluntas non est sicut lapis, qui passive tantum indifferens est, sed habet activam indifferentiam, qua teste conscientia potest se ipsam determinare sine ulla praevia determinatione externa, seu, quamquam voluntas positis omnibus ad agendum praerequisitis potest agere vel non agere, taliter agere vel aliter agere, Deus tamen habet tale dominium in voluntatem, ut possit hac ipsa indifferentia activa uti, quomodo vult et ad quemcumque effectum vult, cum absoluta infallibilitate.
423. Itaque in voluntate hagiographi admittendus est duplex influxus Dei: alter moralis, alter physicus; et physicus quidem, qui consistit
Supra n. 386 404 sq.
Supra n. 413.
Supra n. 417.
Supra n. 380 388.