De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 433

in ipsa immediata motione supernaturali (intrinsecus declinabili) voluntatis; influxus moralis, qui consistit in praecedentibus practicis iudiciis supernaturalibus; nam intellectus faciendo iudicia practica necessario moraliter in voluntatem influit. Potest praeterea accedere influxus externus moralis, ut expressum mandatum Dei, petitiones vel interrogationes hominum, vel aliae circumstantiae externae impellentes ad scribendum. Hic autem externus influxus ad inspirationem non essentialiter pertinet, sed accidentaliter se habet.

424. Ut iam veniamus ad materialem scriptionem, quae est exsecutio iudicii practici et voluntatis scribendi, ad hoc, ut quis sit auctor libri, non requiritur, ut ipse per se et physica sua operatione scriptionem efficiat, sed sufficit, ut per alium scribat et in scriptionem moraliter tantum, i. e. dictando et invigilando, influat. Ieremias est auctor libri sui prophetici, etsi hic liber dictante Ieremia a Baruch scriptus est . Ergo Ieremias eatenus scripsit, quatenus scribenda dictavit. Petrus primam epistulam suam scripsit per Silvanum (1 Petr 5, 12). Epistula ad Romanos est Pauli, sed eam scripsit Tertius (Rom 16, 22). Cur Paulus in prima ad Corinthios effert (16, 21): „Salutatio mea manu Pauli“? Quia non ipse epistulam scripserat. Solebat tamen sua manu subscribere, ne, si hoc omitteret. Christiani fictis Pauli epistulis decipi possent (2 Thess 2, 2). Ideo monet Thessalonicenses: „Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.“ (2 Thess 3, 17; cf. Col 4, 18). Item monet Galatas (6, 11): „Videte, qualibus litteris scripsi vobis mea manu“. Ergo Ieremias et Paulus et alii hagiographi, qui non ipsi scripserunt, sed amanuenses adhibuerunt, ostendunt auctores librorum posse esse sensu vero et perfecto auctores, etsi materialem scriptionem ipsi non immediate et physice efficiant. Ceterum hoc notum est; neque enim quisquam quaerens de auctore alicuius libri amanuensis nomen scire desiderat, aut auctorem ideo minus auctorem esse censet, quod amanuensis opera usus sit. Quod valet de nomine auctoris. valet de nomine scriptoris (vel conscriptoris, συγγραφέως), quod est solum nomen magis usitatum apud Latinos ad significandum id, quod nunc frequentius vocabulo auctoris exprimimus.

Si Ieremias, Paulus, alii (fortasse omnes hagiographi) facti sunt auctores vel conscriptores librorum vel epistularum sine immediato et physico influxu in materialem scriptionem, non magis requiritur

Supra n. 380.

S. Thomas ait: „Consuetudo apostoli erat, quod totam epistulam faciebat aliquem scribere, sed in fine ponebat aliquid de manu sua . . . ne fallerentur“ (In Col. 4, 16).

Fortasse non inutile est notare conscriptorem non dici eum, qui eum alio simul scribat; nam conscriptor est etiam, qui solus librum componit. Illud „conferertur ad obiectum; conscriptor enim varias res in unum scriptum colligit.“