De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 434

Dei influxus charismaticus, immediatus, physicus in facultates exsecutivas seu scriptorias et materialem scriptionem, ut Deus sit auctor et conscriptor sacrorum librorum. Nam quod sufficit, ut homo sit auctor, etiam sufficit, ut Deus sit auctor libri. Non potest quidem homo scribere neque omnino quidquam agere sine concursu divino. At concursus generalis non est id, quo constituitur charisma inspirationis; alioqui omnia, quae scripta sunt et scribentur, essent inspirata et ad Deum ut auctorem principalem referenda. In inspiratione naturalia supponuntur et charismatice elevantur. Ergo tum solum materialis scriptio intrinsecus pertineret ad inspirationem, si Deus facultates scriptorias physice elevaret et per facultates sic elevatas physice scriptionem materialem efficeret. Atqui hoc neque necessarium est neque probari potest. Deus est auctor principalis epistulae ad Romanos, quia Paulo usus est ut instrumento ad facienda omnia, quae ab auctore epistulae fieri oportet. Paulus usus est Tertio ut instrumento ad efficiendam materialem scriptionem, non elevans physice eius facultates neque per eum ipse physice scriptionem efficiens. Sic Deus est auctor principalis, Paulus auctor secundarius, Tertius amanuensis. Quae Paulus, ut esset auctor, non debuit facere in Tertio , neque Deus debuit facere, cum Deus sit auctor primarius epistulae per Paulum auctorem secundarium.

Dices: Sine scriptione non fit liber, sine libro non est auctor, sine auctore non est inspiratio; ergo ad inspirationem scriptio essentialiter requiritur.

Respondetur: Sine dubio scriptio essentialiter requiritur, ut sacer scriptor sit auctor libri, et per sacrum scriptorem Deus. Sed sicut sacer scriptor potuit efficere scriptionem aut immediate et physice aut mediate et moraliter, ita necesse non est Deum immediate et physice scribere elevando et movendo physice facultates exsecutivas amanuensis. Ergo inspiratio, in quantum intellegitur charismaticus et physicus influxus in hagiographum, essentialiter absolvitur in intellectu et voluntate sacri scriptoris. Nam si hic ipse scribit, ex intellectu et voluntate elevatis et motis ad scribendum librum sua sponte derivatur influxus divinus efficienter in facultates exsecutivas. Si vero per alium scribit, ista derivatio in facultates exsecutivas fit quidem solum moraliter, sed non ideo minus efficaciter.

425. Quia autem amanuensis, cui auctor dictat scribenda, defectus committere potest in scribendo, auctor invigilare debet, ut ea omnia

Tertius fuit instrumentum Pauli et per Paulum Dei, quia non ex ipsius intellectu et voluntate fluxit epistula ad Romanos, sed ex Pauli intellectu et voluntate supernaturaliter elevatis et motis. Sunt enim etiam instrumenta moralia, quae a causa principali per influxum in intellectum et voluntatem moraliter moventur, ut omnes, qui altero dictante scribunt. Physice autem per alium scribit e. g. magister, qui manum discipuli scribentis ducit.