De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 435

et sola scribantur, quae ipse scribi vult; nam si quae sententiae praeter eius intentionem scriberentur, ipse harum sententiarum non esset auctor. Ergo Deus, qui est auctor totius Scripturae et omnium partium eius, invigilare debuit, ne quid praeter suam intentionem ab amanuensibus hagiographorum scriberetur. Sic igitur requiritur assistentia divina, qua iuxta Leonis XIII doctrinam Deus ita scribentibus adstitit, ut scribenda apte infallibili veritate exprimerent. Ceterum etsi hagiographus ipse scribit sine amanuensi, possunt tamen per se lapsus calami accidere, quia facultates exsecutivae non semper perfecte oboediunt imperio voluntatis. Ergo etiam in hoc casu requiritur Dei assistentia ad cavendos saltem eos defectus, quibus sensus dictorum afficitur. Neque iuvat dicere: Deus ipse omnia scribit, ipse autem non debet sibi assistere, ne sibi errata e penna elabantur. Nam etsi vero aliquo sensu Deus dici potest ipse scripsisse libros sacros, scripsit tamen per instrumenta viva, rationalia, libera, quae in exsecutione errata committere possunt, etiam tum cum eorum intellectus et voluntas charismatice elevantur et moventur. Nihil quidem impedit, quominus aliquis dicat sibi potius videri Deum facultates exsecutivas sive hagiographi sive amanuensis eius ita supernaturaliter movere, ut hac motione omne erratum excludatur. Sed qui hoc dicit, conscius sibi esse debet se facere hypothesim, quae minime necessaria est, ut Deus sit verus inspirator et auctor Scripturae, sicut Paulus est verus inspirator et auctor epistulae ad Romanos, etsi Tertium non ita movit. Ergo qui talem influxum Dei postulat, statuit theoriam, quae per dogma catholicum non postulatur et a quovis libere reici potest, cum sola assistentia sufficiat. De assistentia divina hagiographis praestita theologi saepe loquuntur, ut e. g. Bañez, Contenson, Bellarminus, recentiores omnes fere . Sed simul monent solam assistentiam non sufficere, cum haec etiam praebeatur conciliis et summis pontificibus in definitionibus suis, quorum scripta non sunt inspirata. Unde efficitur theologos non ipsum influxum positivum Dei in intellectum et voluntatem hagiographi intellegere assistentiam, sed aliquid ab eo distinctum . Scilicet in re, de qua agimus, Deus eum, qui materialem scriptionem exsequitur, suis viribus simpliciter uti sinit, quamdiu eum videt recte scribentem; sed quamprimum videt eum aberrantem a recta scriptione, ita influit, ut error impediatur vel saltem ab amanuensi vel hagiographo corrigatur, antequam liber ecclesiae ut inspiratus tradatur. Potest hic influxus esse mediatus vel immediatus, per causas naturales vel per causas supernaturales, dummodo omnis error a Sacra Scriptura arceatur.

426. Hinc apparet differentia inter Sacram Scripturam et definitiones conciliares vel pontificias. His omnibus quidem proponitur doctrina

Supra n. 343.

Cf. supra n. 278 281 nota 288 290 293 301 etc.

Cf. supra n. 405.