De inspiratione sacrae scripturae
p. 436
revelata infallibiliter propter assistentiam divinam. Sed in definitionibus ecclesiasticis nihil de necessitate habetur nisi assistentia divina, qua efficitur, ut ea, quae olim revelata sunt, infallibiliter proponantur et explicentur. Ad Scripturam vero requiritur necessario extraordinarius Dei influxus positivus, vi cuius fit, ut omnia, quae scribuntur, quia hoc modo scribuntur, sint Dei verbum fide divina credendum, et eatenus etiam revelata, licet obiecta fortasse pertineant ad ordinem naturalem. Praeterea in conciliis et bullis pontificiis non omnia sunt infallibilia, sed solae definitiones stricte dictae. Alia non definita absolute possunt errores continere; neque quidquam formaliter ob hoc ipsum, quod est ab ecclesia definitum, est divinitus revelatum et fide divina credibile. Porro ecclesiasticae definitiones non sunt, ut Scriptura, revelationis fons primitivus sed derivatus, quia innituntur Scripturae et traditioni apostolicae.
Potest quidem fieri, ut Deus influxu supernaturali et extraordinario moveat summum pontificem ad definitionem scripto edendam; et idem valet de conciliis. Nihilominus haec definitio scripta essentialiter differt a Sacra Scriptura, idque ob duas rationes: a) quia Deus non intendit, ut hoc scriptum qua suo nomine scriptum ecclesiae tradatur; ideo b) non dat revelationem, qua ecclesiae innotescat Deum esse auctorem principalem scripti, et scriptum qua scriptum toti ecclesiae ut Dei verbum recipiendum esse. Nam revelatio catholica post mortem apostolorum cessavit; ergo in hoc ordine providentiae Deus tale quid non iam revelare neque intendere potest .
427. Hinc colligitur Deum, quando inspiravit libros sacros, intendisse, ut hi libri ecclesiae nomine Dei ut verbum Dei scriptum et ut fons et regula fidei traderentur. Nam sine hac intentione Dei libri non pertinerent ad fidem catholicam. Ergo etsi actualis traditio librorum non constituit inspirationem, sed eam supponit, tamen intentio Dei, ut libri ecclesiae tradantur, dicenda est pertinere ad inspirationem, prout ab ecclesia intellegitur, quia ecclesia non agnoscit libros inspiratos, nisi qui sint verbum Dei omnibus credendum. Si vero Deus librum inspiraret ad privatum usum alicuius, nulla imponeretur fidelibus obligatio credendi, quae in eo continentur, sed de tali libro iudicandum esset sicut de revelatione privata. Hac de causa in Concilio Vaticano dictum audivimus inter librum inspiratum et librum canonicum nullam realem differentiam intercedere, etsi notiones inspirationis et canonicitatis sint formaliter diversae .
Itaque omnia exposuimus, quae initio articuli praecedentis ad scribendum librum necessaria esse diximus , exceptis iis, quae de
Cf. supra n. 289 301 302 sqq 412.
Supra n. 329.
Supra n. 414.