De inspiratione sacrae scripturae
p. 437
electione verborum dicenda sunt. Sed quia de hac re in sequenti capite loquemur, hic nihil restat, nisi ut proponamus definitionem inspirationis biblicae, prout ex dictis colligitur.
428. Conclusio. De definitione et de gradibus inspirationis biblicae.
Inspiratio biblica est cnarismatica illustratio intellectus et motio voluntatis et assistentia divina hagiographo praestita ad ea omnia et sola scribenda, quae Deus suo nomine scribi et ecclesiae tradi vult. Hanc definitionem esse ratam ex iis, quae hucusque exposuimus, constat. Nam liber scribitur per intellectum, voluntatem, vires exsecutivas. Ut igitur Deus per hominem scribat, charismatice intellectum hominis illustrare et voluntatem movere debet ad scribendum. Quoad exsecutionem vero, ut distinguitur ab actuali voluntate scribendi, sufficit iste influxus, quem voce assistentiae, modo supra explicato, significamus. Haec definitio quoad substantiam proponitur ab omnibus defensoribus sententiae communioris inde a saeculo XVI usque ad nostra tempora, etsi alii aliis clarius loquuntur. Tria illa: Supernaturalis influxus in intellectum et voluntatem et assistentia divina etiam a Leone XIII in Encyclica „Providentissimus Deus“ distinguuntur: Deus, inquit, hagiographos „supernaturali virtute ita ad scribendum excitavit et movit, ita scribentibus adstitit, ut ea omnia eaque sola, quae ipse iuberet, et (1) recte mente conciperent, et (2) fideliter conscribere vellent et (3) apte infallibili veritate exprimerent“. Duobus annis ante hanc Encyclicam Cornely in brevi tractatu de inspiratione, quem addidit secundae editioni Compendii Introductionis in Sacram Scripturam, naturam inspirationis explicans, sic ait (n. 4): „Supernaturali illustratione Deus effecit, ut totum argumentum, quod per certum librum cum hominibus communicare voluit, mens scriptoris conciperet scribendum; gratia deinde sua efficaci voluntatem scriptoris, ut illud litteris consignaret, permovit; continua demum assistentia sua scribentem direxit, ut omnes et solas veritates, quas ipse illo in libro scribi voluit, hic apta vestiret forma, qua earum sensum plene redderet.“ Haec secundum rem sunt eadem, quae Leo XIII docet; ipsa vero vicissim sumpta sunt, ut Cornely ipse indicat, ex tractatu Cardinalis Franzelin, qui ad inspirationem postulat charisma, „quo veritates, quas Deus per Scripturam ecclesiae tradere voluit, mens hominum inspiratorum conciperet ad scribendum, et voluntas ferretur ad eas omnes et solas scripto consignandas“ et praeterea talem operationem divinam, „ut homo scribens non solum actu eligat, sed etiam infallibiliter eligat signa apta ad res et sententias vere et apte exprimendas“ . Itaque haec definitio inspirationis non solum communiter
Franzelin, De Scriptura 342 350.