De inspiratione sacrae scripturae
p. 438
recepta est a theologis, sed etiam a summo pontifice approbata. Res est tam clara, ut nullis cavillationibus obscurari posse vel certe nulla ulteriore explicatione indigere videatur.
429. Potest adhuc quaeri, num inspiratio ad scribendum admittat gradus. Cuius quaestionis duplex potest esse sensus, prout refertur aut ad scriptorem sacrum aut ad librum sacrum. Ipsa enim actio Dei entitative non potest habere gradus.
Inspiratio scriptoris sacri potest habere gradus. Nam et illustratio intellectus et motio voluntatis, cum sit aliquid finitum, potest esse maior vel minor. Utrum tamen inspiratio ad scribendum in omnibus fuerit aequalis an inaequalis, nescimus, quia de hac re nihil revelatum est, neque hoc nosse quidquam nostra interest. Sed potuit cum inspiratione ad scribendum coniuncta esse multiplex alia inspiratio personalis, ut antea dictum est . Si tota haec inspiratio simul sumitur, potest dici alter hagiographus altero magis fuisse inspiratus, e. g. Isaias magis quam auctor secundi libri Machabaeorum, scriptores psalmorum magis quam compilatores genealogiarum. Verumtamen hae inspirationes propheticae, poeticae, affectuosae, vel qualescumque demum sunt, ad essentiam inspirationis biblicae non pertinent, sed ad eam accidentaliter se habent.
In ipsis libris inspiratis admittendi non sunt gradus inspirationis, quasi alter altero esset magis verbum Dei et maiorem auctoritatem haberet ad fidem theologicam postulandam. Nam ecclesia omnes libros Scripturae indiscriminatim pro verbo Dei scripto et pro regula fidei habet et „pari pietatis affectu ac reverentia suscipit et veneratur“, ut ait Conc. Trid. sess. 4.
Iudaei medii aevi maiorem auctoritatem tribuebant legi quam prophetis, et prophetis maiorem quam hagiographis, et has tres partes Scripturae ab ore Dei, a Spiritu prophetico, a Spiritu Sancto processisse docebant . Ii recentes Protestantes, qui inspirationem nihil volunt esse nisi commotionem religiosam, quae ex scriptoribus transierit in eorum libros, saepe distinguunt inspirationem summam (ut in quibusdam psalmis), mediam (ut in Ecclesiaste), infimam (ut in libro Esther) . Haec a doctrina ecclesiae sunt aliena, etsi Catholici quoque concedunt inspirationes illas personales, de quibus diximus, ex scriptoribus sacris transiisse in Scripturam Sacram, et ita e. g. in una parte Scripturae inveniri inspirationem poeticam, quae in alia desit. Concedendus etiam est progressus religiosus et moralis a vetustissimis temporibus usque ad religionem christianam, qui pro-
Supra n. 401.
Spiritum Sanctum non intellexerunt sensu christiano, sed specialem influxum divinum. Cf. supra n. 10 et Cornely, Introd. I, 30 sqq.
Cf. e. g. supra n. 268 269.