De inspiratione sacrae scripturae
p. 439
gressus in ipsis libris sacris apparet. Sed haec omnia pertinent ad materiam Scripturae, ipsam vero inspirationem, quae est formaliter verbum Dei, non mutant. Unde dicta Veteris Testamenti non minus dicta Dei sunt neque minus credibilia et credenda quam dicta Novi Testamenti: „Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis, novissime diebus istis locutus est nobis in Filio“ (Hebr 1, 1 2). Eadem est constans et unanimis doctrina sanctorum Patrum, secundum quos, quaecumque in Scriptura leguntur, a Deo dicta sunt et ideo ea veritate et auctoritate pollent. qua maior esse nequit .
430. Temporibus SS. Patrum, quamdiu quaestio de canone nondum erat plene soluta, solebant quidam a libris canonicis, i. e. ubique in canonem receptis, distinguere libros ecclesiasticos, i. e. non ubique in canonem receptos, qui quidem utiliter legi possent in ecclesia, attamen paris auctoritatis non essent cum libris canonicis, maxime ad dogmata probanda. Ita e. g. Rufinus, Hieronymus, quos nonnulli posteriores secuti sunt . Sed haec distinctio prorsus sublata censenda est decretis Conciliorum Tridentini et Vaticani, quibus declaratur omnes libros ibidem recensitos ab ecclesia pari pietatis affectu ac reverentia suscipi, eorumque testimoniis Synodum usuram esse in confirmandis dogmatibus. Quare errarunt illi theologi, qui, ut Ioannes Jahn et alii, putabant etiam post Tridentinum libris deuterocanonicis non eandem auctoritatem tribuendam esse atque protocanonicis. Distinctio haec fuit quidem proposita in Concilio, sed a nullo probata et in verbis definitionis omissa est. Itaque testimonium clarum libri Sapientiae pro aliquo dogmate non est minoris auctoritatis quam testimonium in evangeliis ex ipsius Christi ore prolatum; nam utrobique Deus loquitur, cuius auctoritas non est minor aut maior, sed semper eadem .
Caput III. DE EXTENSIONE INSPIRATIONIS.
431. Quaerere de extensione inspirationis est quaerere, utrum omnia, quae in Scriptura dicuntur, sint inspirata, an quaedam scripta sint spiritu pure humano; dein utrum inspiratio extendatur solum ad res in Scriptura dictas, an etiam ad modum dicendi, seu, ut brevitatis causa loqui solent, utrum sola inspiratio realis admittenda sit, an etiam inspiratio verbalis.
In Concilio Vaticano definitum est sess. 3, can. 4 de Revelatione: „Si quis Sacrae Scripturae libros integros cum omnibus suis partibus,
Supra n. 37 38 40 41 42 44 48 50 51 61 63 72 74 85 86 93 94 109 117 130 134.
Cf. Cornely, Introd. I 110 sqq. 134 sqq.
Vide ib. 146 sqq.