De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 440

prout illos sancta Tridentina Synodus recensuit, pro sacris et canonicis non susceperit, aut eos divinitus inspiratos esse negaverit, anathema sit.“ Ergo inspiratio extenditur ad libros integros cum omnibus suis partibus.

Cum de hac ipsa expressione ante definitionem in Concilio Vaticano difficultas orta esset, Franzelin coram deputatione theologica in hunc modum disseruit:

„Altera difficultas erat, quod videatur inspiratio extendi ad singulas particulas ac ipsa verba sacrorum librorum, quando damnatur, si quis vel integrum vel ex parte librum divinitus inspiratum esse negaverit. At primum notio inspirationis declaratur iuxta formulam ecclesiasticam ita, ut Deus sit auctor Scripturarum seu librorum sacrorum. . . . Ad hoc autem, ut Deus auctor sit, requiritur quidem supernaturalis divina actio in humani scriptoris intellectum et voluntatem. Quaenam vero haeo actio sit, hic strictius non definitur, sed relinquitur doctorum explicationi. Certum est in tradita notione inspirationis nec revelationem rerum scriptori factam (si revelatio proprio sensu intellegatur) multoque minus dictationem singulorum verborum comprehendi velut essentialem et necessariam ad inspirationis conceptum. Quod vero ad extensionem inspirationis spectat, diserta appellatione ad Concilium Tridentinum significatur eas partes credendas esse inspiratas, quas Tridentinum definivit esse sacras et canonicas. Quaestiones vero hactenus inter Catholicos controversae de sensu, quo partes librorum in Tridentino decreto intellegendae sint, nec definiuntur nec attinguntur. Quoad extensionem ergo inspirationis nihil omnino definitioni Tridentinae superadditur.“

Decretum Concilii Tridentini supra (n. 272) dedimus, et quomodo secundum hoc decretum intellegendum sit illud „libri integri cum omnibus suis partibus“, indicavimus (n. 275), et diximus (n. 276) non posse decretum restringi ad solas res fidei et morum. Supposita igitur doctrina Tridentini et Vaticani magis in specie res explicanda est.

Art. I.

DE EXTENSIONE INSPIRATIONIS AD RES OMNES IN SCRIPTURA CONTENTAS.

432. Cum quidam theologi, non acatholici tantum sed etiam catholici (ut Lenormant, d'Hulst, alii), concesserint quidem inspirationem ad omnes Scripturae partes extendi, sed simul negaverint inspirata omnia necessario esse vera et infallibilia, iuverit quaestionem de extensione inspirationis seiungere a quaestione de inerrantia Scripturae et has duas quaestiones separatis capitibus tractare, etsi reapse inter se intime cohaerent et iisdem fere argumentis absolvi possunt.

Cum Scriptura constet ex sententiis vel iudiciis scripto consignatis, quaestio de integra rerum biblicarum inspiratione concidit cum quae-

Collect. Lac. VII 1621.

Germani interdum dicunt Die durchgängige Realinspiration der Bibel.