De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 441

stione, utrum Deus omnes et singulas sententias Scripturae scribendas inspiraverit, an interdum siverit hagiographos quasdam sententias secundum suum sensum humanum scribere. Cardinalis Neuman censebat quaedam obiter dicta in libris sacris esse sine inspiratione et consequenter sine auctoritate divina scripta . Holden inspirationem restringebat ad ea, quae sunt pure doctrinalia vel necessarium respectum ad doctrinalia habent . Aliis placuit distinctio inter res religiosas et res profanas, quarum illae essent inspiratae, hae non item. Vel dicebant inspirationem limitari, ut ecclesiae infallibilitatem, ad res fidei et morum. Hae vel similes sententiae, quibus limitatur inspiratio sacrorum librorum, non sunt novae; nam theologi catholici iam ante plura saecula eas impugnabant, ut e. g. Canus et Bellarminus . Immo iam primis saeculis haeretici, ut Anomoei, hunc errorem induxerant .

433. Ex dictis Scripturae, quae ad hanc rem spectant, imprimis occurrit illud: Πᾶσα γραφὴ θεόπνευστος (2 Tim 3, 16), quae verba sufficientur explicata sunt . Ergo quidquid nomine Scripturae venit, divinitus inspiratum est. Potest tamen dubitari, quousque illud πᾶσα premendum sit. Sed si addiderimus illud, quod in Novo Testamento indiscriminatim citantur libri legales, historici, poetici, prophetici, didactici ut quoad singula dicta habentes auctoritatem divinam , non difficulter concedemus illud πᾶσα extendendum esse ad omnes et singulas Scripturae sententias. Nam hic valet argumentum inductionis: A primo capite Matthaei usque ad ultimum caput Apocalypsis pluries centeni loci Veteris Testamenti aut ad verbum repetuntur aut secundum rem proponuntur ut dicta absolute vera et summae auctoritatis, sive de rebus magnis sive de rebus per se parvis agitur. Ratio vero, ob quam omnibus illis dictis tanta veritas et auctoritas attribuatur, semper una et eadem est: „Scriptum est“; quod autem scriptum est, eo ipso quod scriptum est, impleri debet usque ad ultimam litteram et ultimum apicem. His effici videtur secundum sensum Christi et apostolorum omnia in Scriptura esse inspirata sine ulla exceptione.

Neque obstat, quod quidam obiciunt: Omnia inspirata esse verba Dei, unde de iis valere: „Haec dicit Dominus“; absurdum autem esse e. g. dicere: Haec dicit Dominus: „Penulam, quam reliqui Troade aqud Carpum, veniens affer tecum et libros, maxime autem membranas“ (2 Tim 4, 13); ergo haec verba non videri inspirata. Respondeo: Obiectio confundit locutionem, quae in Scriptura sollemnis est ad enuntiandam propheticam revelationem, cum simplici assertione: Paulum haec scripsisse ex speciali illustratione et motione divina. Utique inspiratione Deus testatus est Paulum habuisse voluntatem, ut sibi penula, quam

Supra n. 337.

Supra n. 284.

Supra n. 316.

Supra n. 385.

Supra n. 277 288.

Supra n. 382.