De inspiratione sacrae scripturae
p. 442
Troade reliquerat, a Timotheo afferretur. Sed ad hoc significandum nemo adhibebit sollemnem illam formulam: „Haec dicit Dominus“, cum hac formula significetur revelatio (stricte dicta) prophetis facta, Deus autem certe non revelaverit Paulo eum habere desiderium recipiendi penulam, sed simpliciter eum moverit ad hoc scribendum. Ceterum hic iam tangitur quaestio, quo sensu singula Scripturae dicta sint Dei verba, quam quaestionem postea discutiemus.
434. Iam videamus, quae sit doctrina SS. Patrum de integra Scripturae inspiratione. Secundum Clementem Rom. Scripturae sunt Spiritus Sancti oracula, in quibus nihil perversum, nihil iniustum . Secundum „Cohortationem ad Graecos“ omnia in Scriptura consona sunt, quia sacri scriptores erant citharae, quae non sonabant nisi plectro divino motae . Anonymus contra Artemonem scribens negat quidquam in Scriptura emendari posse, cum omnia a Spiritu Sancto dicta sint . Secundum Irenaeum „Scripturae perfectae sunt, quippe a Deo et Spiritu eius dictae“, nec quidquam in iis est, quod non sit spirituale, etsi nos forte non intellegimus . Marius Victorius: Quidquid scriptum est, „a divino Spiritu dictum credendum est“ . Hilarius Pict. enumerat varias res, de quibus Scriptura loquitur, et monet, ut „quidquid in caelestibus eloquiis est, excelsum, divinum, rationabile et perfectum esse existimetur“ . Secundum Origenem „divina sapientia totam Scripturam divinitus inspiratam usque ad singulas litteras attigit... et singulis litteris, quoad unaquaeque capere potest, vestigia sapientiae impressit“. Quare „non possumus hoc dicere de Spiritus Sancti litteris, quod aliquid in iis otiosum sit aut superfluum“ . Basilius Magnus docet „in verbis divinitus inspiratis ne unam quidem syllabam esse otiosam“ . Gregorius Naz.: „Diligentiam Spiritus usque ad apicem et litteram extendimus.“ Maxime indefessus est Chrysostomus in hac doctrina inculcanda. Non annorum numeros, non nominum catalogos vult praetermitti. „Sunt quidam banausici, qui... ilico praetercurrunt et incusantibus respondent: Nomina tantum sunt neque quidquam habent utilitatis. Quid ais? Dens loquitur, et tu audes dicere: Nulla est dictorum utilitas?“ Exhortatur: „Ne brevem dictionem neve syllabam unam ex iis, quae in divina Scriptura dicuntur, praetercurratis. Neque enim sunt verba simpliciter, sed Spiritus Sancti verba.“ „Igitur ne illas quidem, quae exiguae videntur, Scripturarum sententias praetercurramus. Nam et ipsae de Spiritus gratia sunt.“ Et similia multa in eundem sensum dicit, quae iam laudavimus . Hieronymus: „Singuli sermones, syllabae, apices, puncta in divinis Scripturis plena sunt sensibus“ , utpote Spiritus Sancti
Supra n. 37.
Supra n. 39.
Supra n. 41.
Supra n. 42.
Supra n. 50.
Supra n. 51.
Supra n. 68.
Supra n. 68.
Supra n. 70.
Supra n. 86.
Supra n. 111.