De inspiratione sacrae scripturae
p. 443
dicta. Secundum Augustinum ita regebantur mentes hagiographorum a Spiritu Sancto, ut sine eius voluntate non potuerint aliud nomen pro alio scribere, neque ullum errorem vel defectum committere . Concludamus verbis Leonis Magni: „Ab evangelica apostolicaque doctrina ne uno quidem verbo liceat dissidere aut aliter de Scripturis divinis sapere, quam beati apostoli et patres nostri didicerunt atque docuerunt.“ Atqui Patres unanimiter docuerunt totam et integram Scripturam esse a Spiritu Sancto inspiratam, neque quidquam in ea inveniri, quod spiritu humano tantum scriptum sit.
Ait quidem Ambrosius de permissione Iudaeis a Moyse facta dimittendi uxores per libellum repudii: „Quae propter fragilitatem humanam scripta, non a Deo scripta.“ Sed sensus est: Quaedam in Scriptura referuntur, quae non a Deo sed ab hominibus statuta sunt. Quare Suarez recte monet „aliud esse scriptorem statuere aliquid spiritu suo humano, aliud vero scribere statutum illud spiritu humano“; statuta humana inveniri in Scriptura, sed etiam haec litteris consignata esse ex inspiratione divina . Ergo si Paulus in 1 Cor 7 distinguit praecepta divina et praecepta sua, Deus per Paulum testatur alia esse praecepta Christi, alia esse praecepta Pauli, quae illo loco nominantur. Nam sicut multa alia in Scriptura ex inspiratione scripta sunt, quae non sunt divina, ita etiam leges et praecepta, quae non sunt divina. Ceterum theologi praecipui omnes circa integram omnium, quae in Scriptura dicuntur, inspirationem cum SS. Patribus consentiunt, ut percurrentibus ea, quae supra excerpta sunt, manifestum erit . Tandem huic sententiae Leo XIII auctoritatem suam addidit, dicens: „Nefas omnino fuerit inspirationem ad aliquas tantum Scripturae partes coangustare, aut concedere sacrum ipsum errasse auctorem ... quasi non quidem primario auctori, sed scriptoribus inspiratis quidpiam falsi elabi potuerit.“
435. Duas considerationes iuverit confirmationis gratia adiungere. Altera est, quod SS. Patres in minimis saepe sententiis Scripturae altissimos sensus mysticos expressos vident. Atqui tantam profunditatem sensuum non quaesivissent, si minima illa non ex inspiratione, sed spiritu humano scripta esse censuissent. Ergo etiam minima quaeque divinitus inspirata esse iis persuasum erat.
Altera consideratio haec est, quod e. g. salutationes, quae in epistulis S. Pauli leguntur, certe obiective ad res minimas pertinent. Nihilominus si simul sumuntur, sunt pars non spernenda illarum epistularum. In epistula ad Romanos integrum fere caput XVI constituunt. Quid igitur, si salutationes non sunt inspiratae, quomodo
Supra n. 118 sqq.
Supra n. 131.
Supra n. 74.
Supra n. 291.
Cf. e. g. supra n. 277 288 291 297 sq 308.
Supra n. 343.