De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 444

verum manet, quod definitum est in Tridentino et Vaticano, libros integros cum omnibus suis partibus esse inspiratos? Tot enim salutationes vix dici posse videntur particulae. At non in his considerationibus insistendum est, sed in communi et constanti doctrina Patrum et veterum theologorum, secundum quam nihil, ne ullae quidem particulae, in Scriptura ab inspiratione eximi debent.

Quod certitudinem huius doctrinae attinet, Canus contrariam doctrinam vocat „impium errorem“ , Bellarminus haeresim ; mitius iudicat Franc. Schmid, qui censet contrariam doctrinam, quae saltem particulas quasdam concedit non esse inspiratas, non esse ullo modo probabilem aut tolerabilem, non tamen haereticam . Idem sentit I. Corluy . Cum nostrum non sit censuras theologicas ferre, sufficiat cum Suaresio dicere doctrinam supra propositam esse certam, id quod maxime valet post Leonis XIII Encyclicam.

ART. II.

QUO SENSU SINGULA SCRIPTURAE DICTA SINT DEI VERBA.

436. Quaecumque in Scriptura dicuntur, ipsius Dei verba esse ex Patrum et theologorum doctrina didicimus. At nonne in Scriptura etiam falsa et mendacia dicuntur? Haec autem quomodo possunt esse Dei verba? Respondetur, quia, etsi omnia in Scriptura a Deo dicuntur, non ideo omnia, quae Deus testatur ab aliis dicta esse, ideo ab ipso Deo dicta sunt. Quae Deus dicit ita esse, sine dubio ita sunt; quae vero Deus dicit ita ab aliis dici, non necessario ita sunt . Humana sensa et humana verba non pauca in Scriptura referuntur. De his igitur Deus testatur ea ab hominibus esse iudicata et dicta. Sed

Supra n. 277. Supra n. 288. Fr. Schmid, De inspir. 27.

La Science catholique VII, Paris 1893, 481 sqq. Supra n. 291.

S. Augustinus ait: „Sicut in evangelio, quamvis verum sit omnino, quod dicta sint, non tamen omnia, quae dicta sunt, vera esse creduntur, quoniam multa a Iudaeis falsa et impia dicta esse verax evangelii Scriptura testatur, sic in hoc libro [Iob], ubi multae personae locutae esse narrantur, non solum quid dicatur, sed a quo etiam dicatur, considerandum est.... Quando inquirentes probari nobis aliquid volumus testimonio sanctorum eloquiorum, non nobis dicatur credendum etiam esse, quod in evangelio scriptum est, si forte evangelista eum hoc dixisse commemorat, cui fides habenda non est. Nam dictum est illic a Iudaeis Domino Christo: „Nonne verum dicimus, quia Samaritanus es et daemonium habes?“ (Io 8, 48.) Quam vocem tanto amplius detestamur, quanto nobis Christus est carior; emissam tamen esse a Iudaeis dubitare non possumus, qui evangelicam narrationem verissimam credimus. Ita nec evangelistae derogamus fidem scribenti, et Iudaei vocem blasphemantis exsecramur. Nec solum impiis et nefandis hominibus, sed nec ipsis in fide parvulis atque adhuc rudibus et indoctis, qui forte ibi loquentes commemorantur, tamquam canonicae auctoritati accommodamus fidem.“ Ita verba caeci nati (Io 9, 81) non esse canonicae auctoritatis, etiam apostolos multa falsa dixisse, ut Petrus propterea etiam satanas dictus sit (Ad Orosium contra Priscill. c. 9; M 42, 676 sq).