De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 445

quid de eorum veritate? Solutio huius quaestionis multiplices distinctiones involvit, quas proposituri a facilioribus incipiamus.

437. Interdum dicta hominum referuntur, quae diserte aut approbantur aut improbantur, sive a Deo vel Christo sive ab hagiographo. De his igitur infallibile Dei iudicium habemus. Christus Petro confitenti: „Tu es Christus [Messias], filius Dei vivi“, respondet: „Beatus es Simon, Bariona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in caelis est“ (Mt 16, 16 sq). Iudaeis vero, dicentibus eum habere daemonium, respondet: „Ego daemonium non habeo“ (Io 8, 49). S. Paulus de verbis Epimenidis: „Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri“, ait: „Testimonium hoc verum est“ (Tit 1, 12 sq).

Ceterum quamquam in hac re non videtur apparere specialis difficultas, sunt tamen quaedam observanda. Neque enim semper verba eo sensu ut vera approbantur, quo ab alio dicta sunt. E. g. verba Caiphae: „expedit vobis, ut unus moriatur homo pro populo, et non tota gens pereat“, vera dicuntur, non quomodo Caiphas actus odio ipse protulerat, sed altiore sensu, quem Spiritus Sanctus intenderat: „Prophetavit, quod Iesus moriturus erat pro gente, et non tantum pro gente, sed ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum“ (Io 11, 50 sqq). Poetae graeci dicentes: Dei genus sumus, hoc fortasse intellexerunt sensu polytheistico vel pantheistico; Paulus vero approbat sensu monotheistico (Act 17, 28).

438. Porro si longior aliqua oratio ut vera laudatur, utique id, quod integra illa oratione intenditur et affirmatur, verum est; sed non necessario vera sunt omnia et singula dicta in oratione occurrentia, quae ad principale intentum indifferenter se habent. Ita Iob cum amicis disputaverat, essentine calamitates omnes poena peccatorum commissorum. Amici affirmaverant, Iob negaverat. Deus iudex sententiam fert contra tres amicos Iob: „Non estis locuti coram me rectum, sicut servus meus Iob“ (Iob 42, 7). Ergo quantum ad principalem quaestionem tres amici Iob male locuti sunt, Iob recte dixit. Licetne inde colligere singula eius dicta fuisse vera et bona? Nequaquam; nam ipse fatetur: „Insipienter locutus sum, et quae ultra modum excederent scientiam meam“ (42, 3), et reprehensus est a Deo, quod voluerit investigare altitudinem consiliorum Dei permittentis, ut innocens tantis miseriis afficeretur (38, 1 sqq; cf. 32, 2; 33, 8 sqq). Ergo non obstante approbatione divina, Iob quaedam non recte locutus erat. „De audaciore et arrogantiore loquendi modo et de acri illa cum Deo expostulatione reprehenditur, qua debere a Deo sibi rationem reddi de calamitatibus immissis haud obscure innuerat; insuper iis usus est loquendi formulis, quae aliis facile offensioni esse possunt; unde reverentiam Deo debitam non semel laesit. Hos naevos ipse Iobus in fine