De inspiratione sacrae scripturae
p. 446
humiliter confitetur, deflet, paenitentia retractat.“ Neque singula quaeque, quae amici eius dixerant, propter generalem improbationem falsa dicenda sunt (cf. Iob 5, 13 et 1 Cor 3, 19) .
Aliud exemplum e Novo Testamento est oratio a Stephano protomartyre coram synedrio habita. Non disertis quidem verbis hanc orationem Deus ut veram laudat. Sed, quia et antea iam dicitur: „Non poterant resistere sapientiae et Spiritui, qui loquebatur“ (Act 6, 10), et postea iterum dicitur: „Cum autem esset plenus Spiritu Sancto“ (7, 55), recte supponitur haec oratio habita ex instinctu Spiritus Sancti et his evangelistae verbis confirmata. Nihilominus non desunt, qui (ut e. g. Beda Venerabilis) censeant Stephanum commisisse lapsum memoriae vel linguae, quando loquebatur de „sepulcro, quod emit Abraham pretio argenti a filiis Hemor, filii Sichem“ (7, 16). Nam non Abraham sed Iacob emit sepulcrum (Gn 33, 19; cf. 23, 8 19). Hac explicatione admissa, Lucas rettulit orationem, qualem Stephanus habuit, non ideo confirmans errorem; nam, etsi dicit Stephanum fuisse plenum Spiritu Sancto, et sic indicare videtur orationem ex speciali motione Spiritus Sancti habitam, non est inde concludendum Spiritum Sanctum non potuisse permittere, ut Stephanus in fervore orationis committeret lapsum quendam, qui ad finem totius orationis plane nullius momenti esset. Ea potius conclusio facienda est: approbatione generali non approbari necessario quasvis particulas orationis.
439. Si in Sacra Scriptura laudantur certi homines ob aliquod bonum factum vel etiam ob multa praeclare gesta, non eo ipso omnia eorum verba dicuntur fuisse vera. Narratur initio Exodi (1, 20) Deum bene fecisse obstetricibus aegyptiacis, quae non interfecerant pueros Hebraeorum secundum regis mandatum. Nemo tamen prudens inde inferet etiam approbari mendacium, quo se extricaverunt a regis increpatione (1, 19). Similiter Iudith, non obstante laude, quae ei tribuitur, mentita est Holoferni (Idt 10, 12 sqq). Immo patriarchae, qui adeo praedicantur in Scriptura, interdum ita locuti sunt, ut eorum verba a Deo approbata censeri non possint, ut Iacob, qui ad patrem suum dixit: „Ego sum primogenitus tuus Esau“ (Gn 27, 19). Ergo inferre non licet: Quia aliquis a Deo laudatus haec et haec in Scriptura dixisse refertur, verba eius a Deo approbata sunt.
Knabenbauer, Comm. in Iob, Parisiis 1886, 11.
S. Augustinus, postquam dixit non omnes sermones in libro Iob esse canonicae auctoritatis, addit: „Quod non ideo dixerim, quia illi amici, a Domino reprobati et ab ipso sancto Dei servo merito culpati, nihil veri loqui potuerunt, sed quia non omnia, quae locuti sunt, vera putanda sunt. Quamvis enim adversum Iob nihil verum dixerunt, potest tamen etiam ex eorum verbis aliquam sanam sententiam in testimonium veritatis assumere, qui novit sapienter dicta discernere“ (Ad Orosium contra Priscill. c. 9; M 42, 676).