De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 447

Ex altera parte approbatio haberi potest etiam sine expressis verbis. Sic videntur in secundo libro Machabaeorum non sola facta sed etiam verba approbari Eleazari et septem fratrum martyrum cum matre sua (2 Mach 7, 18 sqq). Nam ex circumstantiis narrationis apparet eorum verba referri, ut legentes cognoscant a Deo haec mala permissa esse non ad interitum sed ad correctionem populi, et martyrium illud potius magni beneficii divini indicium esse (cf. 6, 12 sqq). Sed licet hoc ita sit, quia tamen argumentum ex circumstantiis collectum non tam evidens esse solet, non potest ob hoc solum argumentum cuiquam obligatio imponi admittendi omnia, quae in eiusmodi circumstantiis dicta referuntur, ut auctoritate canonica pollentia. E. g. illa assertio matris Machabaeorum Deum omnia ex nihilo fecisse (7, 28), non est evidenter et directe argumentum biblicum pro creatione ex nihilo. Qua in re nihil mutatur, si quis censet dicta Machabaeorum non verbotenus allegari, sed solum secundum sensum. Nam sic quoque scriptor sacer modo narrandi non aliud directe significat nisi hunc fuisse sensum piorum Iudaeorum illius aetatis.

440. A verbis historice relatis distinguenda sunt verba personarum idealium, quae ex intentione sacri scriptoris inducuntur ad repraesentandas certas quasdam doctrinas vel opiniones. In libro Sapientiae describuntur epicurei dicentes: „Exiguum et cum taedio est tempus vitae nostrae. . . . Venite ergo et fruamur bonis, quae sunt. . . . Opprimamus pauperem iustum . . .“ (Sap 2). Hi non sunt sermones, quos scriptor ut a determinatis personis habitos refert, sed ipse hagiographus hoc dramatico modo exponit doctrinam falsam moralem. Quare concludit: „Erraverunt.“ Ergo in talibus descriptionibus reapse non habentur nisi verba hagiographi, certo genere litterario utentis ad doctrinam abstractam vividius proponendam. Itaque cum impii in fine dicunt: „Nos insensati . . . ergo erravimus . . . quid nobis profuit superbia?“ . . . (Sap 5, 4), haec est doctrina, quam ipse scriptor inspiratus proponit de vanitate delectationum mundanarum.

441. Quid vero censendum est de verbis, quae ut ab aliis dicta in Scriptura narrantur sine approbatione aut improbatione? Principium generale et per se evidens est hoc: Relatio biblica de verbis ab aliis dictis his verbis nullam confert dignitatem canonicam, sed relinquit iis eam dignitatem, quam per se habent independenter a scriptione inspirata. Hoc principium est evidens, quia Spiritus Sanctus hac ratione solum testatur verba esse ab aliis dicta ; hoc autem verum manet, sive verba in se sunt vera, sive sunt falsa. Neque per se aliud re-

Hoc manifeste de iis tantum locis valet, quibus verba vere historice (saltem secundum sensum) referuntur, non vero ubi sermones vel colloquia sunt dramaticus tantum narrandi modus.