De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 448

sponsum necessarium est in tractatu de inspiratione, quia ulterior quaestio, quae auctoritas verbis horum vel illorum hominum tribuenda sit, non solvitur ex inspirationis dogmate, sed ex aliis principiis dogmaticis et hermeneuticis. Iuverit tamen istud principium aliquibus exemplis illustrare.

Libro secundo Machabaeorum praemittuntur duae epistulae Iudaeorum Ierosolymis et in Iudaea habitantium. In secunda epistula mors Antiochi narratur eo modo, qui cum narratione ipsius libri non convenit (2 Mach 1, 15 sq; 9, 1 sqq). De hac re Cornely ait: „Epistulae istius scriptores in hac referenda morte Antiochi Epiphanis eatenus errasse censemus, quatenus non veram mortis rationem, sed erroneum de ea rumorem rettulerunt. Scilicet una cum nuntio de infelici Antiochi expeditione contra templum allatus videtur Ierosolyma vagus quidam de morte eius paulo post secuta rumor. Sicut autem fieri solet in vagis rumoribus, qui ex remotissimis regionibus afferuntur, templi tentata direptio et mors coniungebantur, atque primos hos rumores eo tempore sparsos Iudaei palaestinenses cum aegyptiacis communicaverunt, veram autem mortis rationem, quae postea innotuit, auctor 2 Mach. fuse narravit. Contra authentiam igitur et historicam auctoritatem epistulae ex hac relatione nihil deducitur, siquidem velut fideles testes Iudaei ierosolymitani illa rettulerunt, quae eo tempore de hac re credebantur vera.“ Similia documenta si inseruntur libris inspiratis (ut e. g. 1 Mach 8, 23 sqq; 12, 5 sqq), dicenda sunt vere scripta; sed num ea, quae scripta sunt, vera sint, aliunde dignoscendum est.

Ex evangelio Ioannis (9, 31) constat caecum a Christo sanatum dixisse: „Scimus autem, quia peccatores Deus non audit.“ Sed Augustino auctore hoc dictum falsum est: „Adhuc inunctus loquitur: nam et peccatores exaudit Deus.“ Ea, quae Gamaliel dixit in synedrio (Act 5, 34 sqq), ab eo dicta esse certum est; etiam vera sunt, quae dicit, sed ea vera esse non potest credi fide divina, neque quia a Gamaliele dicta sunt, neque quia in Scriptura narrantur ab eo dicta.

442. Sed sunt etiam homines, qui vi muneris sui sunt infallibiles, ut apostoli post diem Pentecostes. Quidam apostoli inspirati scripserunt. De hac re non loquimur, sed de verbis eorum, quae ab aliis scriptoribus sacris referuntur. Statuenda igitur haec regula: Quando verba apostolorum, apostolico munere fungentium, allegantur, eorum doctrina de rebus fidei et morum est credenda, non quia ab auctore inspirato scribitur, quid dixerint, sed quia in munere suo exercendo donum infallibilitatis a Christo acceperunt. Ergo Lucas, qui multas

Cornely, Introd. II 1, p. 469; cf. H. Herkenne, Die Briefe zu Beginn des zweiten Makkabäerbuches, Freiburg 1904.

August. In Io. tr. 44, n. 13; M 35, 1718.