De inspiratione sacrae scripturae
p. 449
orationes apostolorum refert, testatur orationes (saltem secundum sensum) habitas esse ab apostolis. Hoc est credendum propter inspirationem libri Lucae. Veram esse doctrinam apostolorum est credendum propter eorum infallibilitatem. Cum vero infallibiles sint in tradenda doctrina Christi, non in quibuscumque rebus, attendendum est, quid dicant apostolico munere fungentes et doctrinam christianam proponentes, et quid secundum suum sensum dicant de rebus ad fidem et mores nullo modo pertinentibus.
S. Paulus ad „seniores“, quos Miletum convocaverat, ait: „Et nunc ecce ego scio, quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes, per quos transivi praedicans regnum Dei“ (Act 20, 25). Immediate ante dixerat se nescire, quid sibi futurum esset, nisi quod magnae tribulationes imminerent. Ergo illud: „Scio, quia amplius non videbitis faciem meam“, significat opinionem et suspicionem discessus in perpetuum. Haec opinio eum fefellit; nam 2 Tim 4, 20 scribit: „Trophimum reliqui infirmum Mileti.“ Hoc factum est pluribus annis post illud primum iter a Mileto susceptum, in quo Trophimum secum duxerat Ierusalem (Act 21, 29) . Consequenter in rebus humanis etiam apostoli errare poterant, etiam tum, cum de illis loquebantur in apostolicis sermonibus.
Quod valet de apostolis, valet de prophetis; immo quoad prophetas maior cautio necessaria est; nam munus propheticum non erat munus ordinarium et universale, sicut apostolatus, sed prophetae extraordinarie mittebantur et ad specialia quaedam annuntianda. Quae ut prophetae dicunt, sunt infallibiliter vera . Sed cessante motione divina loquuntur ut homines fallibiles. Fortasse etiam tum putant se loqui ut prophetas, sed tunc a Deo corriguntur, ne homines in errorem inducantur.
Nathan erat propheta, cui dixit David: Volo Domino aedificare templum. Respondit Nathan: „Omne, quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Factum autem est in illa nocte, et ecce sermo Domini ad Nathan dicens: Vade et loquere ad servum meum David: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum?“, i. e. non aedificabis (2 Rg 7, 1 sqq). Ergo prius illud responsum Nathan non erat propheticum.
Secundum apostolum (Rom 11, 2 sqq) Deus aliqua dicta Eliae prophetae non approbavit. David quoque erat propheta (Act 2, 29 sq); quot tamen verba eius referuntur, quae certe non dixit ut propheta.
Hanc rem S. Thomas ita exponit: „Lumen propheticum inest animae prophetae per modum cuiusdam passionis vel impressionis transeuntis...“ In intellectu prophetae, cessante actuali illustratione „remanet quaedam
Cf. H. Bruders, Die Verfassung der Kirche von den ersten Jahrzehnten der apostolischen Wirksamkeit an bis zum Jahre 175 n. Chr., Mainz 1904, 200 sg.
Cf. supra n. 378.