De inspiratione sacrae scripturae
p. 450
habilitas ad hoc, quod facilius iterato illustrentur.... Gregorius dicit super Ezech. Hom. 1, inter med. et fin.: Sciendum est, quod aliquando prophetae sancti, dum consuluntur, ex magno usu prophetandi quaedam ex suo spiritu proferunt et se hoc ex prophetico spiritu dicere suspicantur.... Ne tamen error ex hoc possit accidere, per Spiritum Sanctum citius correcti ab eo, quae vera sunt, audiunt; et semet ipsos, quia falsa dixerint, reprehendunt, ut ibidem Gregorius subdit.
Si vero non ut prophetae loquuntur, sed secundum communem usum humanum, non necessario corriguntur, etsi falsi quid dicunt. Haec, ut patet, applicanda non sunt ad libros prophetarum, quos ut scriptores inspirati conscripserunt, sed ad ea tantum dicta et facta prophetarum, quae in aliis libris inspiratis referuntur. Nam si prophetae ex inspiratione scribunt, eo ipso infallibiles sunt. Quae vero locuti sunt, non ideo infallibilia sunt, quia ab aliis scriptoribus inspiratis narrantur, sed quia et quatenus prophetae ex spiritu prophetico locuti sunt.
443. Interdum in libris sacris referuntur dicta sanctorum angelorum. Si angeli ut Dei nuntii mittuntur ad annuntianda aliqua hominibus, eorum verba fide divina credenda sunt; nam per caelestes nuntios ipse Deus loquitur. Suo damno Zacharias expertus est, quam sit periculosum angelo loquenti fidem detrectare (Lc 1, 20). Sed hic quaedam notanda sunt. Angeli beati non possunt quidem errare, quia malum erroris excluditur a beatitudine secundum communem doctrinam theologorum . At hoc non sufficit, ut dicta angelorum fide divina credi possint; nam sine revelatione divina fides theologica est impossibilis. Ergo angeli, ut possint pro suis dictis postulare fidem theologicam, debent loqui non suo nomine, sed nomine Dei mittentis ipsos. Ceterum in Vetere Testamento, de quo maxime agitur in hac quaestione, tota revelatio divina facta est per angelos. Lex mosaica immediate per angelos Moysi annuntiata est. „Accepistis legem in dispositione angelorum“ (Act 7, 53, cf. 38 et Iud 2, 1 sqq.). Lex „ordinata per angelos“ (Gal 3, 19). „Si enim, qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus“, quanto magis sermo Christi Filii Dei (Hebr 2, 2 sq.). Secundum communem doctrinam Patrum et theologorum theophaniae omnes Veteris Testamenti immediate erant apparitiones angelorum . Secundum S. Thomam omnis prophetica revelatio facta est per angelos . His suppositis manifestum est temporibus Veteris Testamenti angelos maximam partem habuisse in Dei verbis cum hominibus communicandis, ut quodammodo speciale eorum munus esset nuntios Dei esse ad homines. Unde si admitteremus angelos
S. Thomas 2, 2, q. 171, a. 2 5; cf. 3 Rg 19, 14 sqq. Jon 4.
Cf. S. Thomas 1, q. 58, a. 5. Suarez, De angelis 1, 2, c. 39, n. 4.
Cf. Chr. Pesch, Praelect. dogm. II 474 sq; V 460 sqq.
S. Thomas 2, 2, q. 172, a. 2.