De inspiratione sacrae scripturae
p. 451
potuisse pro arbitrio ad homines etiam ea loqui, quae divina fide credenda non essent, maxima confusio et dubitatio oriretur. Sunt igitur angeli, de quibus Scriptura loquitur, censendi nuntii Dei et nomine Dei loquentes. Consequenter eorum verba credenda sunt, non quia scripta sunt, sed quia a nuntiis Dei nomine Dei dicta sunt. Si forte existit liber inspiratus, in quo non verae sed fictae apparitiones angelorum narrantur (ut quidam sentiunt de libro Tobiae), tota quaestio est, quam doctrinam scriptor sacer ficta narratione proponere voluerit. Qua quaestione soluta, doctrina admittenda est, quia scripta est, non quia ab angelo dicta est. Haec sufficiant de personis, quae in Scriptura loquentes inducuntur . De Deo et Christo loquentibus nihil utique dicendum est.
444. Si hagiographus doctrinam proponit de rebus fidei et morum, Deus ipse hanc doctrinam proponit, id quod evidens est ex iis, quae de inspiratione diximus; quare de hac re inter theologos catholicos convenit. Quantumvis igitur Paulus efferat: „Ecce ego Paulus dico vobis, quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit“ (Gal 5, 2), tamen non principaliter Paulus haec dicit, sed Deus. „In me loquitur Christus“ (2 Cor 13, 3). At ut sciatur, quid loquatur Deus, attendendum est, quid et quomodo loquatur hagiographus. Unde si quo in libro scriptor per modum investigationis et discussionis procedit ad aliquam doctrinam stabiliendam, ex conclusione ipsa iudicandum est de praecedentibus argumentationibus.
Sic in libro Iob conclusio est: Aerumnae huius vitae non necessario sunt poenae peccatorum praecedentium. Ergo quidquid in praecedentibus colloquiis cum hac doctrina non congruit, neque ab hagiographo neque a Deo affirmatum est. Idem dic de libro Ecclesiastae, cuius „finis loquendi“ est: „Deum time et mandata eius observa; hoc enim est omnis homo“ (Eccle 12, 13). Ergo non vult inculcare esse „bonum, ut comedat quis et bibat et fruatur laetitia ex labore suo“ (5, 17), neque alia similia dicta; sed per considerationem bonorum terrenorum paulatim adducit hominem ad veram sapientiam.
Intra limites eorum, quae secundum legem divinam licita et homini libera sunt, potest sacer scriptor dare consilium tam in temporalibus
Franc. Schmid hos textus collegit et discussit: Gn 3, 1 sqq; 27, 19. Ios 9, 19. Idc 11, 29 sqq. 1 Rg 2, 25; 10, 2 sqq; 20, 28; 21, 2. 2 Rg 7. 3 Rg 17, 1; 22, 17 sqq. 4 Rg 10. Tob 5, 5 sqq. Idt 10 11. Totus liber Ib. Ps 13, 1. Bar 1, 14 ad 3, 8. Dn 9, 22 sqq; 10, 11 sqq. 1 Mach 14, 20 sqq; 15, 2 sqq. 2 Mach 1, 1 ad 2, 19. Mt 16, 16 sq 22 sq. Mc 2, 23 sqq. Lc 1, 26 sqq 46 sqq 68 sqq; 2, 14; 4, 33 sqq; 7, 43. Io 9, 31. Act 7. Apc 5, 2; 6, 9 sqq; 7, 10; 8, 18; 10, 6 sq; 19, 10. Ea, quae supra dicta sunt, videntur sufficere ad haec et alia similia rite exponenda. Quod Apocalypsim attinet, observandum est eam non esse narrationem historicam sed visionem propheticam. Ergo quae ibi dicuntur, explicanda sunt ut symbola veritatum rationalium, quae revelantur. Deus ipse sub figuris vel verbis sensibilibus Ioanni revelat mysteria. Ergo si constat, quae singulis signis significentur, constat, quid Deus revelaverit. Ceterum nostrum non est praecepta hermeneutica exponere.