De inspiratione sacrae scripturae
p. 452
quam in spiritualibus. Per inspirationem Deus testatur hoc consilium esse rationabile; secus non inspirasset. Unde quod Paulus scribit ad Timotheum (1, 5 23): „Modico vino utere propter stomachum tuum“, proxime est consilium humanum, sed propter inspirationem non licet hoc consilium ut ineptum vituperare.
Interdum praecepta divina et monita apostolica ita simul proponuntur, ut attentione opus sit ad ea recte discernenda.
Paulus scribit (1 Cor 7, 10 sqq) de coniugibus fidelibus: „Iis autem, qui matrimonio iuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus uxorem a viro non discedere.“ Ecce praeceptum divinum. Statim vero addit de iis fidelibus, qui vivunt cum coniuge infideli: „Nam ceteris ego dico, non Dominus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consentit habitare cum illo, non dimittat illam...“ Hoc est monitum apostolicum. Sed si pars infidelis non vult manere, discedat; „non enim servituti subiectus est frater aut soror in huiusmodi“. Enuntiat, quod vocatur privilegium paulinum. Hoc autem privilegium secundum sententiam saltem multo probabiliorem est iuris divini . Paucis post iterum ait: „De virginibus autem praeceptum Domini non habeo, consilium autem do.“ Dedit quidem de hac re Christus idem consilium (Mt 19, 10 sqq). Ad hoc autem apostolus non provocat, sed ad auctoritatem, quam ipse ut apostolus habet, „tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis“. Ergo independenter a verbis Christi habemus hic tostimonium divinum de praestantia virginitatis prae matrimonio. Tam in hac doctrina quam in privilegio paulino scribendis Paulus fuit promulgator veritatis a Deo revelatae.
Praecepta vero, quae apostolus sua potestate dat, manent praecepta humana, quae, etsi ex inspiratione scripta sunt, possunt potestate humana abrogari vel mutari. Sic etsi apostoli ipsi in libro inspirato scripsissent praeceptum abstinendi a sanguine et suffocato (Act 15, 29), mansisset tamen praeceptum humanum, quod abrogari potuit, sicut reapse abrogatum est.
445. In libris historicis scriptores sacri interdum referunt, quid ipsi olim dixerint. Vi inspirationis certum est scriptores haec olim dixisse; at verba olim dicta minime funt divina eo, quod ab ipso scriptore sacro narrantur, e. g. a Moyse in c. 2. Exodi. Haec potius eodem modo aestimanda sunt atque ea, quae ab aliis hominibus dicta referuntur. Immo si forte hagiographus significat in aliqua re, quae non pertinet ad fidem vel mores, se habere nunc, quando scribit, hanc vel illam privatam sententiam, non ideo haec sententia censenda est a Deo confirmata. Unde si Paulus ea, quae Mileti dixit (supra n. 442), in epistula inspirata scripsisset, nihil mutaretur, quia Deus eum inspirasset ad scribendam opinionem, quae ex contextu apparet ut privata Pauli opinio. Quae distinctio sine dubio applicanda est ad dubitationes et similes actus vel status mentis hagiographorum, de quibus haec videntur ponenda:
Cf. Chr. Pesch, Praelect. dogm. VII n. 786 sqq.