De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 453

Si hagiographus indeterminate aut dubitanter loquitur, Deus quidem non dubitat neque ignorat, sed dubitationem vel fortasse ignorantiam hagiographi testatur. Certum est Paulum nescivisse, num praeter Crispum, Caium, Stephanae domum alium baptizavisset (1 Cor 1, 14 sqq). Lucas fortasse non determinate scivit, utrum Festus Ierosolymis fuisset octo an decem dies (Act 25, 6). „Fortasse“, quia interdum homines indeterminate loquuntur, etsi rem magis determinare possunt, quia ex hac determinatione nihil pendet. Quid enim e. g. legentium Sacram Scripturam interest, utrum in Cana Galilaeae hydriae singulae ceperint binas an ternas metretas? (Io 2, 6). Breviter, loquendi formulis, quibus homines in cotidiana vita utuntur sine errore et falsitate, etiam hagiographus, et per hagiographum Deus, uti potest, quia, etsi scribit verba divina, scribit tamen modo humano. Unde etiam numeri possunt summatim indicari; neque e. g., si dicantur quinque milia virorum satiati (Mt 14, 21), putandum est fuisse accurate quinque milia, nullo plus, nullo minus.

446. Saepe sacri scriptores affectus, quos inter scriptionem experiuntur, exprimunt. Possunt quidem scribere etiam de affectibus, quos olim habuerunt. Sed quia de affectibus similiter iudicandum est atque de verbis, quae hagiographi dicunt se olim fecisse, hic ii tantum affectus considerandi sunt, quos verba hagiographi ut praesentes significant.

Paulus scribit: „Desidero videre vos“ (Rom 1, 11). „Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto, quoniam tristitia mihi magna est et continuus dolor cordi meo“ de Iudaeis incredulis (9, 1 sqq). „Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatatum est“ (2 Cor 6, 11). „Miror, quod sic tam cito transferimini“ (Gal 1, 6). „O insensati Galatae“ (3, 1). „Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis. Vellem autem esse apud vos modo et mutare vocem meam, quoniam confundor in vobis“ (4, 19 sq). „Utinam et abscindantur, qui vos conturbant“ (5, 12). Ecce, pauca exempla affectuum, quos Paulus in epistulis exprimit.

Suntne haec verba Dei? Utique, sed verba, quibus Deus non suos affectus exponit, sed quibus testatur, quos affectus Paulus, ex inspiratione scribens, habuerit.

Licet etiam aliud addere: Hi affectus fuerunt moraliter boni, et ideo quidem, quia scriptor sub influxu Dei inspirantis eos expressit. Nam expressio affectus est quoddam conaturale complementum eius; unde, si affectus inhonestus est, etiam expressio eius inhonesta est; differt igitur a mera narratione affectus habiti, quae potest esse bona, etsi affectus non erat bonus. Atqui Deus non potest charismatice inspirare rem moraliter malam. Ergo affectus, quos hagiographus vi inspirationis expressit, erant moraliter boni.