De inspiratione sacrae scripturae
p. 454
Plurimi psalmi, utpote carmina lyrica, sunt expressiones affectuum gaudii, paenitentiae, tristitiae, spei, caritatis, petitionis, qui omnes sunt affectus non divini, sed humani, boni, ex inspiratione Dei scripti et, ut videtur, etiam concepti. Potuit quidem carmen aut inter componendum scribi aut prius oretenus tradi et postea ex inspiratione Dei litteris consignari. Sed etiam si hoc alterum accidit, Deus certe non inspiravit hagiographum ad carmina inhonesta scripto promulganda. In libro historic inspirato possunt ut alia dicta mala, ita etiam carmina moraliter mala scribi, ut malitia hominum manifestetur et detestationi habeatur, quemadmodum in ipsis quoque psalmis non raro dicta malorum hominum recitantur (Ps 2, 3; 9 B, 6 11: 11, 5 etc.), et contra ea iudicium Dei invocatur. At manifeste aliud est carmina edere, quae produnt sensus inhonestos ipsius poetae. Haec igitur carmina scribenda Deus inspirare non potuit, quidquid est de possibili distinctione inter poetam et scriptorem inspiratum carminis, quia carmen lyricum ex natura sua est poetica expressio affectuum poetae. Si affectus sunt moraliter mali, eorum expressio est moraliter mala neque potest esse effectus inspirationis divinae. Ceterum psalmistae ratione eorum, quae in psalmis dicunt, inter prophetas recensentur (Lc 24, 44), etiam quantum ad brevissima verba, ut sunt illa: „Laudate Dominum, omnes gentes, laudate eum omnes populi“ (Ps 116, 1. Rom 15, 11). Inspiratio autem prophetica non est ad mala.
447. Difficultas creatur ex imprecationibus, quae in psalmis leguntur, ut in Ps 108: „Constitue super eum peccatorem, et diabolus stet a dextris eius. Cum iudicatur, exeat condemnatus, et oratio eius fiat in peccatum.“ Haec et alia, quae sequuntur, videntur affectus iniqui odii. At attendere oportet statum lyricum. Poeta non considerat privatum aliquem inimicum, sed eos, qui despecta lege divina contra ipsum Dei dominium rebellant et indurati sunt in iniquitate sua. Deus pro fideli legis observantia multa bona promiserat, in pertinaces vero transgressores gravissimas poenas constituerat (Lv 26). Rogat igitur psalmista, ut Deus insurgat in peccatores et stet promissis suis. „Et tu, Domine, Domine, fac mecum propter nomen tuum . . . Et sciant, quia manus tua haec, et tu, Domine, fecisti eam [hoc]“ (Ps 108, 21 27). Simul haec oratio est prophetica, indicans, quid Deus facturus sit. Itaque affectus psalmistae est petitio et praedictio humiliationis futurae inimicorum Dei. Conferri potest Ps 72, quo eadem res non per modum petitionis, sed per modum considerationis proponitur. „Ecce ipsi peccatores et abundantes in saeculo obtinuerunt divitias . . . Verumtamen propter dolos posuisti iis, deiecisti eos, dum allevarentur“ (Ps 72, 12 18). Desiderare autem et praedicere humiliationem inimicorum Dei non est inhonestum. Locutiones, ad speciem durae, psalmi 118 non sunt aliae, nisi quibus Deus ipse in