De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 455

sancienda lege saepius usus est . Est autem praeterea notandum non omnia honesta esse aeque perfecta, et cum temporibus Veteris Testamenti cognitio religiosa et moralis creverit usque ad Novum Testamentum, posse in Vetere Testamento esse et revera esse, quae non conveniant excellentiori statui religioso et morali a Christo introducto. Ergo Deum potuisse imperfecta inspirare verum est; sed quidquam ex iis, quae inspiravit, esse inhonestum socundum sensum a sacro scriptore intentum plane negari debet.

448. Interdum hagiographi non simpliciter doctrinam proponunt, sed eam etiam argumentis confirmant. Haec argumenta, quia a Deo sunt inspirata, non possunt esse falsa et inefficacia, cum falsum argumentum sit error, error autem a Deo affirmari nequeat. Haec est differentia inter Scripturam et concilia; nam secundum communiorem sententiam theologorum in decretis conciliorum oecumenicorum argumentationes et alia praeter ipsas definitiones stricte dictas non sunt necessario infallibilia habenda . In Scriptura autem ipsa quoque argumenta a Deo proferuntur. Sed sunt argumenta diversa, quae imprimis in duas classes dividi possunt: in argumenta, quae sunt universaliter vera et ab omni homine recte sentienti admitti debent, et in argumenta, quae pro quibusdam tantum hominibus et in certis condicionibus valent, et argumenta ad hominem dicuntur. Deum non solum posse per hagiographos auctoritative proponere res credendas et faciendas, sed etiam instruere homines de rerum rationibus per argumenta et solvere obstantes difficultates, eo magis videtur evidens, quia per homines vult tradere doctrinam revelatam aliis hominibus; hoc autem humano modo fit argumentando et etiam internas rationes manifestando, in quantum eae ab hominibus capi possunt, et removendo obiectiones. Unde et a Christo et ab apostolis saepe argumenta proferri videmus. Neque ulla ratio est excludendi ipsa argumenta ad hominem. Haec enim argumenta, etsi non sunt universaliter efficacia, tamen in certis condicionibus non minus, immo interdum magis efficacia sunt quam alia argumenta. Cur Deus non dicat hominibus: Vos ipsi haec et haec admittitis; ergo etiam illa et illa admittere oportet, quia inter se separari non possunt? Si alii homines illa priora non admittunt,

S. Thomas ait: „Imprecationes, quae in Sacra Scriptura ponuntur, quadrupliciter possunt intellegi. Primo secundum quod prophetae solent in figura imprecantis futura praedicere.... Secundo prout quaedam temporalia mala quandoque a Deo in correctionem mittuntur. Tertio quia intelleguntur petere non contra ipsos homines, sed contra regnum peccati, ut scilicet correctione hominum peccata destruantur. Quarto conformant voluntatem suam divinae iustitiae circa damnationem perseverantium in peccato“ (2, 2, q. 83, a. 8 ad 1; cf. q. 25, a. 6 ad 3). Quae ex his expositionibus in singulos locos quadret, ex contextu et circumstantiis videndum est.

Cf. supra n. 426 et Wilmers, De Christi ecclesia 394 sq.