De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 456

argumentum pro iis non valet. Neque tamen, quando valet, est argumentum ineptum. Rem exemplo illustremus.

Erant Corinthi quidam Christiani, qui negabant resurrectionem corporum vel de ea dubitabant, quia iis humana corpora mortalia, miseriis obnoxia, animam aggravantia, non videbantur apta regno caelorum. Paulus igitur necessarium duxit Corinthiis rursum explicare et inculcare veram de hac resententiam. Proponit imprimis argumentum absolutum: Christus a mortuis resurrexit secundum Scripturas. Scripturae hoc praedixerant; ergo debuit praedictio impleri. Impletam esse praedictionem multorum testimonio constat; nam post resurrectionem Christus apparuit Petro, Iacobo, omnibus apostolis, Paulo, plus quam quingentis fratribus, ex quibus multi adhuc vivunt, alii vero iam mortui sunt. Sic igitur Paulus, sic alii praedicaverunt, sic Corinthii crediderunt. Hoc fundamento tota fides christiana nititur, eo destructo tota corruit. Ergo velle esse Christianum et simul negare resurrectionem mortuorum est summopere absurdum. Nisi Christus resurrexit, relinquenda est fides christiana ut vana et inanis. Contra vero si Christus resurrexit, etiam alii resurgent, quia Christus reparavit damnum ab Adamo illatum; in Adam enim omnes moriuntur, in Christo omnes vivificabuntur, qui in eum crediderunt. Christus totum inimicum regnum destruet, cuius potestas non minima est ipsa mors (1 Cor 15, 1—28). Itaque hic habetur argumentum triplex: ex prophetiis, ex testibus, ex essentia fidei christianae. Simul adest aliquod argumentum ad hominem: Vos vultis esse Christiani, et simul destruitis fundamentum religionis christianae, vel toleratis destruentes.

Sequuntur duo alia argumenta ad hominem. Alterum est eiusmodi: Vos Corinthii vobiscum ipsis pugnatis; nam in ecclesia vestra et auditur negatio resurrectionis et fit baptismus pro mortuis, ut, qui sine baptismo mortui sunt, hoc vicario baptismo beatae resurrectionis participes fiant. „Quid facient, qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? Ut quid et baptizantur pro illis?“ (15, 29). Baptismus vicarius est impossibilis, et si qui ita pro mortuis baptizabantur, erat ritus superstitiosus. Hunc apostolus non approbat, sed ex eo argumentum petit ad Corinthios per Corinthios refutandos . Alterum argumentum ad hominem est hoc: Corinthii norunt apostolum et eum magni faciunt. Quomodo ergo possunt supponere eum pro fallaci spe resurrectionis tot labores, tot aerumnas subire? „Ut quid et nos periclitamur omni hora. . . . Quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? Manducemus et bibamus, cras enim moriemur“ (15, 30 sqq). Pauli auctoritati fidere eiusque doctrinam admittere et simul eum pro homine tam stulto habere, haec est utique puerilis levitas et ignorantia. „Ad reveren-

Ait Tertullianus: „Noli ergo apostolum novum statim auctorem et confirmatorem eius [institutionis superstitiosae] denotare, ut tanto magis sisteret carnis resurrectionem, quanto illi, qui vane pro mortuis baptizarentur, fide resurrectionis hoc facerent“ (Adv. Marc. 5, 10; M 2, 495).. Et alibi: „Si autem et baptizantur quidam pro mortuis, videbimus, an ratione; certe illa praesumptione hoc eos instituisse contendit, qua alii etiam [instituerunt illum ritum], carni ut vicarium baptisma profuturum existimarent ad spem resurrectionis“ (De resurr. carnis 48; M 2, 864 sq.). Similem ritum apud veteres haereticos in usu fuisse testatur Epiphanius (Haer. 28, 6; M 41, 384 sq.). Sunt autem et aliae rationabiles expositiones verborum apostoli (cf. Cornely, Comm. in 1 Cor. 482 sqq.).