De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 457

tiam vobis loquor“ (15, 34), i. e. ita argumentor, ut pudore vos afficiam vestrae inconsiderantiae. Hoc autem est argumentum ad hominem.

Procedit dein ad solvendas dubitantium obiectiones. Prima est: Quomodo potest, quod mortuum est, iterum vivere? Respondetur: Etsi hoc non intellegimus, non magis intellegimus, quomodo ex grano mortuo oriatur novum triticum, et tamen oritur. Similiter corpus mortuum potest rursum vivificari, granum quidem ex innata vi, corpus autem ex gratuita Dei dispositione. Altera obiectio est: Corpus nostrum non est aptum glorioso Dei regno. Respondetur: Non eaedem sunt qualitates omnium corporum. Alia caro hominum, alia caro variorum animalium, alia corpora terrestria, alia caelestia, et caelestia inter se differunt claritate (loquitur de rebus, prout apparent). Ergo corpus, quod moritur, potest accipere et accipiet alias qualitates atque eas, quas nunc habet. „Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. . . Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt, neque corruptio incorruptionem possidebit“ (15, 42 sqq). Ergo corpus quidem resurget, sed in alio statu et aliis perfectionibus praeditum. In fine apostolus quaedam dicit de modo resurrectionis et exhortatur ad stabilitatem. Itaque in hoc uno capite epistulae ad Corinthios non solum videmus Deum posse per hagiographos argumentari, sed etiam habemus specimina variorum argumentandi modorum, de quibus omnibus valet eadem regula: Argumenta inspirata sunt vera et apta eo sensu, quo ab auctore proponuntur.

449. Huc pertinet, quod scriptores Novi Testamenti saepe argumentantur ex verbis Veteris Testamenti non secundum textum originalem, sed secundum versionem Septuaginta. Quae argumentatio, si textus originalis aliquo loco secundum sensum essentialiter differret, non esset argumentatio stricte biblica, sed argumentum ex textu recepto, sicut si nunc fieret argumentum ex verbis Vulgatae, quae in textu originali non leguntur. Est tamen haec differentia, quod verba eo ipso, quod ab hagiographo ad exprimendam aliquam veritatem adhibentur, funt verba Dei secundum sensum ab hagiographo intentum, etsi eo sensu non exstant in Vetere Testamento; id quod utique dici nequit de Vulgata .

Num in Scriptura Novi Testamenti occurrant revera argumenta ex Vetere Testamento desumpta secundum sensum, quem verba in textu originali non habent, difficulter dicitur, quia de singulis disputari potest. Si verba Pauli (Hebr 1, 7): γ ποιῶν τὸὺς ἀγγέλους αὐτὸῦ πνεύματα explicanda sunt, ut quidam Patres explicant: Qui efficit, ut angeli sint spiritus (quod diversimodi intellegunt), hic sensus a textu originali alienus est, sed simul a textu graeco. Nam in psalmo 103 (104), ex quo haec verba a Paulo allegantur, psalmista poetice describit eadem, quae Gn 1 leguntur: creationem lucis et firmamenti et collectionem aquarum super firmamentum; dein descendens ad regionem sublunarem ait: „Faciens nubes currum suum, faciens nuntios suos ventos et ministros suos ignem flammantem, fundans terram super stabilitatem suam...“ Manifeste igitur verba: ὁ ποιῶν τὸὺς ἀγγέλους αὐτὸῦ πνεύματα (ut ostendunt immediate praecedentia ὁ τιδεὶς νέος τὴν ἐπίβασιν αὐτὸῦ) intelleguntur de ventis, non de spiritibus caelestibus. Neque apud Paulum est alius sensus. Ait enim: Christum esse excellentiorem angelis patet ex nominibus: nam Christus vocatur Filius Dei, ergo coaequalis gloriae est cum Patre; caelestes vero