De inspiratione sacrae scripturae
p. 458
450. Ab argumentatione distinguenda est accommodatio verborum Scripturae ad aliquid significandum, quod illis verbis apte exprimitur, etsi verba in contextu primitivo alium sensam habent. Paulus de apostolorum praedicatione ait: „In omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum“ (Rom 10, 18). Verba eadem leguntur Ps 18, 5, ubi significant caelos visibiles Dei gloriam manifestantes. Nulla hic fit argumentatio, immo proprie ne ulla quidem citatio, sed apostolus verbis sibi usitatis utitur, quia convenienter efferunt, quae ob oculos ponere vult. Interdum etiam plus quam mera aptitudo verborum ad rem aliquam significandam adest, si scilicet ea, quae de uno homine vel de quibusdam hominibus in certa condicione positis dicuntur, extenduntur ad alios homines in eadem vel simili condicione positos. Ex 16, 18 dicitur Deus effecisse, ut Iudaei omnes haberent manna in aequali mensura: „Nec qui plus collegerat, habuit amplius; nec qui minus paraverat, repperit minus.“ Secundum apostolum Deus idem vult inter Christianos efficere per eleemosynas ex caritate datas, „ut fiat aequalitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundavit; et qui modicum, non minoravit“ (2 Cor 8, 14 sq).
Sed etiam in his rebus oritur interdum dubitatio, utrum habeatur mera accommodatio, an impletio prophetiae sensu stricto. Ieremias describit Rachel lamentantem filios populi sui euntes in exsilium: „Vox in excelso [in Rama] audita est lamentationis, luctus et fletus Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eos, quia non sunt“ (1r 31, 15). Matthaeus de infanticidio bethlehemitico ait: „Tunc adimpletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Vox in Rama audita est, ploratus et ululatus multus; Rachel plorans filios suos et noluit consolari, quia non sunt“ (Mt 2, 17 sq). In hunc locum Maldonatus scribit: „Quod ergo tunc propheta de captivitate dixit, Matthaeus ad caedem infantum accommodavit, indicans illam prophetiam, quamvis de infantibus dicta non fuerit, multo tamen aptius de illis quam de captivis Iudaeis dici potuisse.“ Idem censent alii boni exegetae. Contra Cornely ait: „Nisi verbis vim inferre velimus, illa quoque formula [Tunc adimpletum est] ita comparata dicenda est, ut accommodationem excludat.“ Knabenbauer vero in eundem Matthaei locum notat: „Cum evangelista loquatur de impletione, necesse est in illo eventu typicam cerni rationem, et verba oraculi ita esse selecta, ut in sensu litterali exhibeant simul apte alterum even-
spiritus habent nomen nuntiorum et ministrorum, quod etiam de ventis et igne dicitur. Difficultas oritur ex verbis: Καὶ πρὸς μὲν τὸὺς ἀγγέλους λέγει (Hebr 1. 7), quae innunt allocationem ad angelos. At allocatio excluditur ipso contextu, quia verba sequentia non dicuntur ad angelos. Sensus est: Quod angelos (i. e. nomen angelorum) attinet, dicit: „Qui angelos (nuntios) suos facit ventos.“ Sic autem fit argumentatio ex sensu, quem verba tam in textu graeco quam in textu habraico habent.
Cornely, Introd. I 567, n. 207.