De inspiratione sacrae scripturae

by Christiano Pesch S.J.

p. 459

tum eumque adumbrent , id quod copiosius ostendit. Vides igitur in solvenda quaestione, utrum adsit accommodatio an vera prophetia, dubitationis interdum posse esse causam.

Sed ut finiamus hanc inquisitionem, colligamus hoc principium: Quaecumque ab hagiographis dicuntur, ea ratione sunt verba Dei, quod Deus testatur singula dicta esse vera et recta secundum sensum, quem hagiographi exprimere voluerunt .

ART. III.

DE EXTENSIONE INSPIRATIONIS AD VERBA MATERIALIA SCRIPTURAE.

§ 1. DE QUA RE QUAERATUR.

451. Ante omnia accurate statuendum est, de qua re in hac quaestione agatur, quia hic facile accidit, ut nimis indeterminata et generali loquendi ratione inutiles altercationes fiant. Itaque cum Deus sit

Plane extra provinciam inspirationis sunt sententiae, quas hagiographus in mente habet, sed quas non vult verbis enuntiare. Potest etiam auctor inspiratus habere opiniones falsas; immo potest accidere, ut ex eius loquendi modo conici possit, quas opiniones veras vel falsas in mente habeat. Sed quamdiu ea, quae cogitat, verbis non affirmat, tamdiu sunt eius privati conceptus, nullo modo Dei dicta. Neque enim Deus affirmat ea, quae ex modo loquendi quacumque ratione concludi possunt, e. g. utrum hagiographus sit scriptor elegans an impolitus, homo nobilis an rusticus, aliaque similia. Unde neque conceptus, quos hagiographus antecedenter ad inspirationem formavit, sed quos in libro suo non proponit ut veros, ad inspirationem referendi neque secundum eam diuidicandi sunt. Ergo si apostoli, ut quibusdam placet, putaverunt secundum Christi adventum proxime instare, et si quaedam eorum loquendi formulae hanc opinionem innuere videntur, hoc non pertinet ad inspirationem, quia de hac re nihil affirmant nisi tempus secundi adventus non esse a Deo revelatum ideoque occultum. Potuerunt de hac re coniecturas facere, immo potuissent etiam ex inspiratione dicere se habere tales opiniones, si utile fuisset hoc manifestare; sed neque dixerunt neque potuerunt dicere has suas opiniones esse veras et omnibus admittendas. Uno verbo: Vi inspirationis nihil ut verum credendum proponitur, nisi quod Deus verbis hagiographi ut verum affirmare vult.

Alia quaestio est haec: Possuntne esse in Scriptura affirmationes, quae verae quidem sunt secundum sensum Dei, sed falsae secundum sensum hagiographi (supra n. 348 nota). Respondetur negative. Nam secundum constantem doctrinam sanctorum Patrum et Scholasticorum hagiographi sunt instrumenta Dei, quae non agunt nisi mota a Deo. Atqui si hagiographi praeter intentionem Dei vellent aliquid affirmare in Scriptura, non agerent ut instrumenta Dei, sed ut causae principales. Instrumenta possunt quidem esse deficientia, sed ut instrumenta non possunt esse rebellia. Esset autem hagiographus rebellis, si non Dei sed suum sensum vellet in Scriptura exprimere et ut verum affirmare. Quae a Patribus et Scholasticis docentur de relatione hagiographorum ad Deum, plane excludunt hanc opinionem potuisse hagiographos quidquam mentiendo vel errando secundum suum sensum in Scriptura affirmare. Itaque neque Deus neque hagiographus docent errorem. Vestitus autem litterarius non est affirmatio (infra n. 478).