De inspiratione sacrae scripturae
p. 460
auctor sacrorum librorum, libri autem non solis sententiis sed etiam verbis constent, inspiratio necessario ad ipsa quoque verba aliquo modo extendenda est. Nam si Deus indifferenter se haberet ad verba apta aut inepta, ad verba, quibus sensus recte exprimitur, aut ad verba, quibus sensus corrumpitur, ne ipsae quidem res, in quantum praecise his verbis exprimuntur, seu in quantum scriptae sunt et librum constituunt, ad Deum auctorem et fideiussorem reduci possent. Quare praeter eos, qui coartando inspirationem realem errarunt, nullus, ni fallor, exstitit theologus catholicus, qui inspirationem divinam ad ipsa etiam verba aliqua ratione extendendam esse negaverit. Kleutgen e. g. ut sententiam communem proponit: „Dici non potest, ut aliquid sit Scriptura Sacra, necessarium non esse, res et verba singula a Spiritu Sancto inspirata esse.... Hoc solum quaeritur, quid inspirationis nomine significetur; et siquidem inspiratio plura complectatur, num omnia in omni Scripturae parte admitti debeant.“ Franzelin vero docet in inspiratione talem includi operationem divinam, ut homo infallibiliter eligat signa apta ad sententias inspiratas omnes vere et sincere exprimendas . Restat igitur solum videndum, quomodo inspiratio ad verba se extendat, seu quo sensu verbalis inspiratio admittenda sit, quo sensu non sit.
Supra iam exposuimus ante librum scriptum exsistere librum idealem in mente scriptoris . Liber iste idealis consistit ex serie iudiciorum seu verborum mentalium inter se certo ordine nexorum. His verbis mentalibus respondent in libro reali sententiae seu iudicia scripta, quae etiam verba vocantur. Hoc sensu iam saepius diximus: Verba Scripturae sunt verba Dei, fide divina credenda. Quia igitur haec verba a rebus seu veritatibus in Scriptura contentis non distinguuntur, de extensione inspirationis ad verba sic intellecta iam egimus. Haec verba a quibusdam dicuntur verba formalia, dum signa externa, quibus conceptus et iudicia exprimuntur, vocari solent verba materialia. Quem loquendi modum brevitatis causa retinere libet.
452. Homo, qui non solum intra se iudicia format, sed haec iudicia etiam communicare vult cum aliis ore vel scripto, praeter verba mentis etiam producit verba imaginationis, seu imagines vocabulorum et locutionum, quibus iudicia exprimuntur. Hae duae classes verborum internorum plane inter se distinguendae sunt et separari possunt. Potest enim aliquis e. g. iam perfecte scire, quid velit dicere, et interim anceps haerere, utrum latine, an graece, gallice, germanice loqui, an alia lingua uti velit. Immo accidit, ut quis, loquens lingua sua nativa, subito haereat neque vocabulum inveniat ad exprimendam rem, quam clarissime prae oculis mentis habet, cuius verbum mentis perfecte adest. Multi homines sunt, qui optime norunt, quae ad suam
Supra n. 302.
Supra n. 301.
Supra n. 414.