De inspiratione sacrae scripturae
p. 461
artem vel ad sua negotia pertinent, neque tamen verbis ea aliis exponere possunt. Sunt quoque inter doctos, qui, quantum scientia praestant, tantum facundia carent. Ergo non pari passu semper currunt verbum mentis et verbum imaginationis, sed hoc interdum deficit, ubi illud abundat, et vice versa.
His suppositis dicendum est quaestionem de inspiratione verbali versari circa influxum Dei in verba imaginationis. Deus enim scripsit per homines humano modo scribentes. Cum vero homines scribunt, materialia verba, quibus conceptus exprimunt, prius vi imaginativa repraesentant, dein facultate exsecutiva in charta depingunt. Itaque si inspiratio extenditur ad verba, imprimis extendatur necesse est ad verbum imaginationis; nam hoc verbo formato constat ex usu, quibus characteribus scribendum sit, neque aliud requiritur, nisi ut in exsecutione omne erratum evitetur, de qua re iam diximus . Quaestio igitur solvenda haec est: num et quomodo verba imaginationis pendeant a charismatico Dei influxu; nam concursum generalem requiri ad omnem locutionem et scriptionem, sive veram sive falsam, sive aptam sive ineptam, tam est per se evidens, quam est extra quaestionem, si agitur de explicando charismate inspirationis, quo Scriptura fit verbum Dei infallibile.
453. Sunt autem de inspiratione verbali variae sententiae. Non rabbini tantum iudaei multi, sed etiam veteres theologi protestantes tam lutherani quam calvinistae censebant Deum singula vocabula ita hagiographis suggessisse et quasi in calamum dictasse, ut his nihil deliberandum, nihil eligendum maneret, cum omnia et singula ab ipso Deo determinata essent. Immo non pauci hunc Dei influxum ad singulos characteres et apices extenderunt . Eousque ex theologis catholicis nemo quidem processisse videtur. Olim tamen quidam materialem verborum dictationem admiserunt, non utique dictationem per voces externas (ut plurimum saltem), sed per influxum internum aequivalentem dictationi externae . Haec igitur dictatio interna esset influxus charismaticus, quo Deus singulas imagines singulorum vocabulorum in sacro scriptore excitaret eumque moveret, ut his determinatis vocabulis et constructionibus a Deo electis neque ullis aliis uteretur. Non hoc peculiare est huic modo exponendi inspirationem, quod scriptor humanus dicatur se habere ad modum instrumenti mere passivi, ut non cognoscat, quae scribit, aut ut eius cognitio saltem mere concomitanter se habeat. Nam sic ne veteres quidem illi theologi protestantes rem intellexerunt. Sed dicitur electio vocabulorum principaliter a Deo fieri, non a scriptore humano, ita ut totus modus loquendi seu totus stilus sit reducendus ad Spiritum Sanctum, qui voluit, ut tali
Supra n. 425. Supra n. 23 219 226 sqq 229 sq 256 265.
Supra n. 278 280 282.